(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Familiaris interpretatio primae Satirae Horatianae [microform]"

MA S TER 

NEGA TIVE 
NO. 93-81310 




MICROFILMED 1993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the 
"Foundations of Western Civilization Preservation Project" 



Funded by the 
NATIONAL ENDOWMENT FOR THE HUMANITIES 



Reproductions may not be made without permission from 

Columbia University Library 



COPYRIGHT STATEMENT 



The copyrlght law of the Unlted States - Tltle 17, Unlted 
States Code - concerns the maklng of photocoples or 
other reproductlons of copyrlghted materlal. 

Under certaln condltlons speclfled In the law, llbrarles and 
archives are authorlzed to furnish a photocopy or other 
reproductlon. One of these speclfied condltlons Is that the 
photocopy or other reproduction Is not to be "used for any 
purpose other than prlvate study, scholarshlp, or 
research." If a user makes a request for, or later uses, a 
photocopy or reproductlon for purposes in excess of '*falr 
use," that user may be liable for copyrlght infringement. 

This Instltutlon reserves the right to refuse to accept a 
copy order if, in its judgement, fulfillment of the order 
would Involve vlolatlon of the copyright law. 



A UTHOR : 



ECKSTEIN, FRIEDRICH 
AUGUST 

TITLE: 

FAMILIARIS 
INTERPRETATIO... 

PLACE: 

LEIPZIG 

DA TE : 

1865 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 



Master Negative # 

15.r^l2LV.Q.-5L 



BIBLIOGRAPHIC MICROFORM TARGET 



Original Material as Filmed - Existing Bibliographic Record 



Restrictions on Use: 




87HS 



DZ61 



' ^ R f J T j r^ JHjy.lWBt.^it^j» -w. ii i tJi M ij y j | | i 



"^ ' ■ " ^" 



-^ 



Eckstein, Frieclrich Au^ot, 1810-1085 

. • •FaniliariG interpretatio primo Satirae L 
tianae... vcn dem rector. Leipzir, Eclelnann, 
1865. 

43 p. j>3 cin. 

At head of titlo: ProGrainn dor ThomasGchule in 
Lcipzic, v;odurch zu der ofrdntlichen schulpriifung 
einladct Dr. Fr. Auc- EckGtein, rector... 



1 
I 



... 



U 



TECHNICAL MICROFORM DATA 



REDUCTION RATIO: 



FILM SIZE: IL-Hl. 

IMAGE PLACEMENT: LA QIA; IB UB 

DATE FILMED:__yi3_'jS_ INITIALS >}^i_L'_ 

FILMEDBY: RESEARCH PUBLICATIONS. INC WOODBRIDGE. CT 



\U 




c 




Association for information and Image IManagement 

1 1 00 Wayne Avenue, Suite 1 1 00 
Silver Spring, Maryland 20910 

301/587-8202 




Centimeter 



liii 



liij 



I 17] 



Inches 



2 3 

1 



iiiMiiniiiiiiiiiiiiiii 



liiiiliiiiliiiiliiiil 



I I I I I 



1 



6 7 8 

iiliiiiliiiiliiiiliiiilii 



TTT 



MTTl 



9 10 11 12 13 14 15 mm 

iiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliniliiiiliiii 



T 



TTT 



1.0 


llh-' 2.8 

IIM 

.. |3.2 

■ 63 

lA 

lUbli. 

1.4 


2.5 
22 


l.l 


2.0 
1.8 

1.6 


1.25 



TTT 



TTT 




MRNUFflCTURED TO fillM STflNDflRDS 
BY flPPLIED IMflGE, INC. 




^ w 



>WWM«I 



mm< II II 






No-5" 



"V 



PROGRAMM 



\l 



k'% 



DEU 



THOMASSCHULE IN LEIPZIG 



WODURCH ZU DER 



OFFENTLICHEN SCHULPRUFUNG UND DER ENTLASSUNGS-FEIERLICHKEIT 

AM S. Mm 1. April 186-5 



EHRERBIETIGST EINLADET 



DR. FR. AUG. ECKSTEIN, 



KECTORr 



INHALT; 



1) Familiaris interpretatio primae satirae Horatiauae. 

2) Schuluachrichten. — Beides von dem Rector. 



LEIPZIG, 1865. 



DRUCK VOX ALEXAXDER EDELMANN. 



-Il 



Familiaris interpretatio primae satirae Horatianae. 



L. S. 

Cum in magna hiiius urbis occupatione non satis otii haberem ad ea quae his 
annalibus scholae praemissurus incohaveram absolvenda, constitui ex commentariolis, 
quos in usum scholarum nuper in hac universitate habitarum confeceram, interpre- 
tationem satirae primae Horatianae depromere. Institutum scholarum academicarum 
qui bene norunt, eos aequi bonique facturos esse spero, ubi vel aliorum inventa a 
me adhibita esse sentient vel nonnulla satis rudia excidisse deprehendent. 



:| 



f 



\r 



!i 



In prima satira Horatii et emendanda et interpretanda plures viri in- 
signes operam collocaverunt. Primum F. A. Wolfius in otio Berolinensi a. 
1813 eam' et commentario et versione elegantissima subtiliter illustravit. 
Caroli Reisigii scholas in universitate Halensi aestate a. 1828 de hac 
satira habitas invito magistro et satis neglegenter (testimonium dicere pos- 
sum, quia interfui illis schoUs adulescentulus) edidit Eberhardusin progr. 
Coburg. 1840*). Praeterea satiram edidit Chr. Ern. Aug. Groebelius in 
progr. Dresd. a. 1834 tamquam editionis a Christ. Dav. Jani curari coeptae 
absolvendae specimen. Commentarios in eam scripsit Jo. Gust. Ek, pro- 
fessor Lundensis a. 1863 mortuus, qui Lundae 1847 prodierunt. In argu- 
mento explicando versati sunt Guil. Langius de sententiarum nexu II. Sa- 
tyrae I. (Haiae 1828); Frid. Guil. Graserus, qui Lipsiae 1828 specimini 
adversariorum in Sermones Platonis dissertationem de Horat. Serm. I. L. I. 
praemisit; J.B. x\hlemeyerus, 6?^ argumento et ratione viaque primae satirae 
in progr. Paderbornensi 1835; denique Tromphellerus dritter Beitrag zur 
Wilrdigung horazischer Dichticeise in progr. Coburg. 1862, ut taceam h. 1. 
eos qui singulos locos singularibus libellis tractaverunt. 

Qui initio satirae decepti ridiculam quandam (,iei.LXpi(.LOiQiav, qua plerique 
Horatii aequales laboraverint, a poeta reprehensam esse statuunt, vel qui ava- 
ritiam, perniciosissimam illius aetatis labem ac pestem, tamquam plurimorum 
vitiorum et calamitatum fontem describi opinantur, ii, ubi de sententiarum 
nexu exponendum est, misere laborant ac poetam graviter culpant. Jam in- 



*) Censuram eius libelli scripsit W. Teuffelius in Jahnii Annal. phil. XXXH. 
p. 343 — 363., editoris institutum ego improbavi in Ephem. litt. Hal. a. 1840. nr. 42. 

1 



3 



ter Britannos Homius (elements of criticism 1 p. 2?^) docuit poetam a quae- 
stione primaria ita aberrasse, ut, etsi sub finem ce reversurum esse promi- 
sisset, ei tamen promisso non stetisset. Quid quod vel Wolfius dixit: „Von 
jener Mempsimoirie geht der Dichter aus und schlendert dann seinen Weg 
mit der gewohnlichen behaglichen Nachlassigkeit fort. Ein Wort indessen 
gegen das Ende lasst den Leser deutlich merken, dass der Zweck des Ge- 
dichts kein anderer war, als den im Eingange geschilderten Lebensverdruss 
aus jener schmutzigen Quelle der Habsucht herzuleiten. Und so wird das 
Stiick zu einem zwar nicht sehr kunstreichen oder den bekannten Gegen- 
stand mit Neuheit behandelnden, aber doch zu einem schonen und befriedi- 
genden Ganzen." Qua in sententia quam secum pugnet vir summus neminem 
fugit, nam quae non satis artificiose composita sunt grataque negligentia in- 
cedunt, nequeunt perfecta esse et existimantium iudicio satisfacere. Hein- 
dorfius vero, cum diversissimas satirae sententias apte coniungi posse negaret, 
rerum ordinem plane desideravit, in epilogo conformationem duriorem esse 
existimavit, compositionem totam acerbe reprehendit eoque deductus est, ut 
excusandi causa primam hanc satiram primum quoque Horatii in hoc genere 
opus esse opinaretur eoque referret Epist. I, L initium. 

Argumentum satis dilucide dispositum et uno tenore inde a v.28usque ad 
V. 107 deductum in avaritia positum est. Sermo de hominibus sorte sua non 
contentis et exordio et epilogo accommodatur, siquidem isti homines sortem 
reiinquere nolunt. Id profectb nihil habet ridiculi, quod de sua aliquis queri- 
tur fortuna et mavult alienam, hoc multum, cum licuerit sortem mutare, tum 
nolle atque in ea , de qua questus sit, patienter perseverare. Perseverant 
vero isti ob studium divitiarum coacervandarum i. e. ob avaritiam, quae cum 
invidia arctissime coniuncta est. Atque vulgo quattuor causas proferunt, 
quibus avaritiam tueantur: 

1) ut senectuti prospiciant (31—42), 

2) ut maiore rerum copia fruantur (43 — 50), 

3) ut ex copia delectationem percipiant (51—60), 

4) ut maiorem ex divitiis dignitatem nanciscantur (61 — 70). 

At ea avaritia non modo nihil proficit, nam abstinet avarus opibus et dies 
noctesque cruciatur timore ne divitiae surripiantur, sed nocet, quia hominum 
animi abalienantur atque adeo ad extremam plagam infligendam excitantur, 
ac propterea coercenda est (68—100), quo consilio non ad contrarium luxuriae 
vitium incitare vult poeta (100 — 107). Concludit igitur cura avaritia con- 
iunctam esse invidiam ; ex invidia sortis taedium et infelicitas (108—21) ma- 



nant. Clausulam vero suo more addit iocosam, quia in argumento tra- 
ctando (v. 27) amoto ioco seria quaesivit. 

Satiram hanc cur primo loco coUocaverit Horatius , satis probabiliter ex 
argumento coUigi potest *). Etenim si mores aequalium describere vitamque 
Romanam vivis coloribus depingere sibi proposuit, nulla res potuit aptior 
videri quam qua vitia illo tempore pervagata notarentur ac simul Maecenatis 
compellatione indicaretur, quantum ad suae sortis benignitatem poeta patroni 
liberalitati deberet. Nam qui sua sorte contentus est,liberius perstringere po- 
test taedium, quo plerique tenentur. Neque tamen dixerim hanc libri primi 
esse dedicationem, cuius sententiae nullum est certum documentum. Quod qui 
amplectuntur, quamquam primam hanc satiram omnium libri primi extre- 
mam esse contendunt, firmiora tamen quibus nitantur fundamenta habent 
nulla. Desunt omnino certa temporis indicia, praeter unum illud, quod Hora- 
tius iam in Maecenatis familiaritatem receptus est, ergo post annum 716. 
Accuratiora qui exquirunt , confingunt et comminiscuntur aliquid, veluti Rit- 
terus, qui post iter Brundisinum hoc secundum poema esse ait, quo recen- 
tem amicura poeta veneratus sit (principio a. 718), vel qui ultra progressus 
est Teufi^elius, conditara esse satirani post primum Horatii cum Maecenate 
congressum (extremo anno 715), ut ei post acerbiorem satiram secundam le- 
nitatem quandam animi probaret seque futuro patrono commendaret. Nimis 
arguta et quaesita est ratio Kirchneri eclogam a. 719 scriptam esse coni- 
cientis, quia v. 114 et 115 ex Verg. Georg. I, 512. expressi sint: 

ut cum carceribus sese ejfudere quadrigaCf 
addunt in spatia, et frustra retinacula tendens 
fertur equis auriga, neque audit currus hahenas. 

Georgicon librum primum a. 719 editum esse etsi verum est, tamen inde 
non consequitur imitatorem eodem illud anno expressisse. Quid quod Ver- 
gilius eodem iure iraitari potuit Horatium quo hic ill^? At neuter imitatus 
videtui* esse , nam quae sola apparet similitudo in verbis ut cum carcprihus, 
eqvis auriga^ currus, ea Komano homini in maxima illa ludorum circensium 
frequentia trita esse debuit. Contra quod maxime proprium est Vergilii ne- 
que audit currus hahenas, id Horatius plane neglexit. Ego nihil certi de tem- 
pore constituo: verisimile videtur incidere satiram in hiemem a. 717 — 718. 



*) Cf. Franc. Oelschlaeger in progr. Suenofurtensi a. 1860., „Beitrage eur 
Krklaruug der Satiren des Horaz*' p. 3. 

1* 



\ 



^r 



Interrogatione ad Maecenatem conversa excitat poeta lectorem et ad id 
quod in prooemio instituit attentum facit. Sortis taedium in quatuor homi- 
Dum generibus proponit, quorum duo (miles et mercator) recta oratione et 
scenico quasi modo inducuntur sortem suam deplorantes, duo (iurisconsultus 
et agricola) oratione pendente. Quatuor vero generibus prolatis quam fre- 
quens illud vitium sit apparet atque exstat, id quod in primis versibus poeta 
pronuntiavit. Sors est vitae genus , quod quisque sequitur. — Vitae vero 
genus duplici modo paratur : in qua sententia sibi pronomen acuendum est, 
ut suam quemque sortem seu ratione captam seu fortuitam increpare, contra 
aliorum praedicare indicet poeta. Oppositio inest in his : ratio i. e. ubi quis 
rebus perpensis aliquod vitae genus eligit, dedit sortem, Ibrs autem obiecit, 
uti apud Cic. Ep. ad Att. XIV, 13, 3 sed haec fors viderit, ea, quae talibus 
in rebus plus quam ratio potest. Etsi saepe a librariis sors et fors commu- 
tantur (Garaton. in Cicer. Planc. p. 244. Wund., Schneider. in Caes. b. g. II, 
21), hoc tamen loco sortem alienam esse luce clarius est. Fors vero a fe- 
rendo dicta*) fert (Terent. Phorm. I, 2, 88. quod fors feret, feremus aequo 
animo; Sall.Jug. 77 uti fors tulit ; Cic. Ep. ad Att. VIII, 1, 3. quemcunque 
fors tulerit casum; Tac. Hist. III, 21); eadem offert (Sat. I, 6, 54 nulla et- 
enim mihi te fors obtulit ; Tac. Ann. XIV, 5. I, 28 quae casus obtulerat); 
dat (Carm. I, 9, 14 quem fors dierum cumque dabit, lucro adpone ; Verg. 
Aen. VII, 554. quae fors prima dedit); iubet (Sat. II, 1, 59). Hoc loco ob- 
icit, quia dandi vocabuium praecessit. — illa contentus vita fruatur (ea enim 
quasi praegnans est vivendi significatio Carm. III, 29, 43. laetus deget, cui 
licet in diem dijcisse vixi). Fea ex multis codd. Itahs recepit ulla idque 
elegantius et plenius vulgata esse dixit. At is, ubi interpretatur alterutram{% 
absurdam efficit sententiam, quemque respuere non ratione datam, non forte 
fortuna oblatam sortem, sed tertiam quandam exoptare nec ratione eiectam 
nec casu oblatam. Cej^a vero sors esse debet, quam optat, ut mercator mi- 
litis, miles mercatorisTet. Obstant praeterea grammaticae rationes, quia 
relativa sententia praecedit, non sequitur, ergo in ea conditionalis quasi sen- 
tentia inest: si sortem aliquam dederit vel obiecerit. Constructionem demon- 
strativi pronominis substantivo antecedenti additi illustrarunt multi. — laudet 
diversa sequentes. Ex praecedenti nemo audiendum est quisque , ut apud 
Cic. de orat. III, 14, 52 {nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut qui ad- 

*) Negat illud Hand. Tursell. II. p. 710, aiunt Curtius Gr. Etym. I. nr. 411. et 
Corssenus Latein. Formenlehre p. 195. 



esset intellegerent , quid diceret, sed contempsit eum qui minus id facere po- 
tuisset); ex nego aio, dico, affirmo (Cic. de orat. I, 13, 59, nec enim negabo 
esse quasdam artes proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis 
studium suum omne posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse 
eum (dicam), qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere); ex nolo 
volo (Cic. de D. N. I, 7, 17. tu autem nolo existimes me adiutorem huic ve- 
nisse, sed auditorem et quidem aequum); ex nescio scio (Cic. Tusc. V, 40, 116. 
nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine) ; ex veto iubeo, praecipio (Dra- 
kenb. in Sil. XII, 64) ; ex nequeo possum ; ex obesse prodesse : ex ne ut (Cic. Phil. 
XII, 5, 11 demmtiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet). Con- 
trarium, ubi ab affirmante sententia transitur ad negantem , durius est ac 
propterea rarius, uti in Cicer. Briit. §.259. Vulgo tamen exstat in Hor. Epod. 
5, 87. venena , magnum fas nefasque^ non valent convertere humanam vicem^ 
pro quoHauptius ingeniose restituit venena maga nonfas nefasque. Nec sper- 
nunt nostrates nec Graeci (v. Engelhardt. in Plat. Apol. §. 10. Heindf. in 
Gorg. §. 29 *) — Quisque igitur laudat i. e. felices praedicat (v. 9 probet v. 109), 
qui dissimilia et diversa instituta sequuntur. sequentis uti scriptum est a qui- 
busdam, poterat genetivo casu accipi: laudat sortem eius, qui aliud vitae ge- 
nus sequatur. Sed obstat v. 109. 

Queruntur homines sortis suae iniquitatem, ubi incommoda in ipsa 
actione experiuntur : miles in laboribus, mercator , cum tempestate iactatur, 
iurisconsultus, cum quies turbatur, rusticus , cum in iudicium vocatus urbem 
adire coactus est. — Ac primum inducitur miles, qui vocatur gravis annis, 
Ea vero est omnium codd. scriptura, in qua ut multi offenderent, Wolfii 
auctoritate effectum est. Aiunt enim aetatem miUtarem apud Romanos 
pertinuisse tantum ad annum vitae quadragesimum sextum, quo nemo 
annis gravis possit appellari; at Augusti aetate iustam militiam sedecim 
annorum fuisse constat. Dein aetatis rationem in uno milite alienam videri, 
cum senectus ad aUa quoque hominum genera pertineat: nec probabile 
esse, in uno militum ordine exemplum peti a singulari quodam nec admodum 
frequenti eorum genere ; denique non licuisse militi annoso v. 30 profiteri, 
sese laborem ferre eo consilio, ut senex in tuta otia recedat. Quare Joannes 



V. 



*) De hoc zeugmatis genere dixerunt multi, quos Stallbaum. ad Ruddimann II. 
p 361 et Ellendt. Explication. ad Cic de orat. p. 43 coUegerunt. Sed quia illi diver- 
sissimi generis exempla miscuerunt, addo Beier. in Cic. Off. T. II. p. 197. et in Lael. 
§. 59. Madvig, in Cic. Fin. p 59. Seyftert. in Lael. p. 371. Scheuerlin. in progr. 
schol. lat. Halens. 1864. p. 15. 



6 

Bouherius tacito suo nomine protulit coniecturam in Memoires pour 
rhistoire des sciences a Trevoux a. 1715 p. 968 arrnis eique famam fecit F.A. 
Wolfius aliique permulti *). Nam facilis est utriusque vocis commutatio in 
codd. et arma latiore significatione dicuntur de omnibus rebus , quae militi 
Romano in expeditionibus portandae erant. Est etiam apud Liv. IX, 19, 15 
equitem, sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles 
timere potest.**) 

Nihilominus spernenda est ea coniectura ut inutilis neque a sententia se- 
quentis versus satis diversa ac ne vera quidem. Nam milites gravitate armo- 
rum premi negat Cic. Tusc. II, 16, B7 scutvm^ gladium, galeam in onere 
nostri milites non plus numerant quam umeros , lacertos, manus. Noli tamen 
annis cum Jahnio nostro ***) ita defendere, ut annos militiae , non aetatis ac 
vitae significari dicas. Nemo enim eum, qui multa stipendia fecit, simpliciter 
gravem annis militem appellare potest. Ac si appelletur, nihil inde lucrabimur 
et miles militaribus annis gravis multo provectior erit aetate. Veteranus est 
intelligendus, qui militarem sortem sibi eligit ea spe fore ut aliquando agro 
doneturf). Is vero, si confectae sunt vires laboribus , mercatoris fortunae 
sane invidet, nihilominus tamen in militia perseverat fructus laborum exspe- 
ctaturus. Talesmilites inducit Tac. Ann. I. 17 cl. c. 34. et 35. indignantes, 
quod tricena aiit quadragena stipendia sehes et plerique truncato ex vulne- 
ribus corpore tolerent; itemque Hibt. IV, 14. nec aliud in hibernis quam 
praedam et senes. luvenal. Sat. XIV, 161. — fractus membra^ latine: mem- 
bris fractis. Carm. I, 1, 21 nunc viridi membra sub arbuto stratus. — multo 
labore nequit ad quotidiana munia militum referri. Quo senior est miles et 
quo gravius laboribus vexatur, eo promptior est ad sortem detestandam et 
ad alteram optandam. Additamentum igitur non minus necessarium est 

*) Nominavit Donnullos Kirchnerus, sed, ut solet, neglexit multos, velut Eieh- 
stadium in Parad. Horat. III. p. 6. Huschk. in Tibull. p. 6. Paldam. in Propert. 
p. 259. Groebel. in progr. schol. cruc. Dresd. 1818. p. 8. Fr. Jacobs. in Script. Miscell. 
VI p. 9. 17. Nolo commemorare eos qui non data opera Bouherii coniecturam pro- 
barunt, ut Beier. Schulzeitung 1825. Nr. 7., Schmid. ibid. 1829. Nr. 35., TeuflFel. in 
Jahnii Annal. XXXII. p. 350. 

**) Apud eundem Livium V, 10, 9. cum confecta labore, vulnerihus, postremo 
aetate corpora retulerint; XLII, 33, 3. militarea homines et stipendia iusta et corpora 
et aetate et assiduis laboribus confecta habere. XXXII, 3, 5. XLI. 7, 6. 

***) Is postea retractavit sententiam in Annal. phil. XXXII. p. 352. 

t) Quae quondam ad vulg. scripturam defendendam F. R. in Jahnii Archiv. VIII. 
p. 512. excogitavit, hodie videtur spernere 



quam in mercatore navim iactantibus austris, in iurisconsulto, si somnus ei 
rapitur, cet. 

mercator (€f,iT€OQog), qui suis navibus mercaturam facit mercesque mutat, 
diversus est a negotiatore, ab institore, a propola et caupone.*) Is in itinere 
maritimo maxiraum vitae ipericulum subit navim (alii navem**) iactantibus 
austris. Hic meridionales ventos, qui maxime flant in mari mediterraneo, 
poeta commemorat. Plin. N. H. II, 48, 128. austro maiores Jiuctus eduntur quam 
aquilone , quoniam ille infernus ex imo mari spirat, hic summo. Ilinc rabies 
noti (Carm. I, 3, 14), auster dux inquieti turhidus Iladriae III, 3, 4. cl. 27, 
21 caeci motus orientis austri et aequoris nigri fremitus et trementes ver~ 
bere ripae^ IV 14, 21 indomitas prope quaiis undas exercet auster. Ibi sin- 
gularis perpetuo exstat, hic pluralis ad violentiam augendam pertinet. In 
tanta calamitate mercator militiam potiorem i. e. meliorem, magis optandam 
quam mercaturam esse pronuntiat. Cur ita statuat, statim addit. 

Quid eniml Aliquot codd. quidni, idque olim commendaverat Taurellus 
Lambino, nuper recepit Fea. Significat: quomodo non, cur nonV in respon- 
sione de re agenda, cum alter dubius quaesivit. Saepe non praecedit inter- 
rogatio , sed dubitatione remota affirmatur id quod antea dictum est (Hand. 
Turs. IV. p. 186.). Id si recipietur, non planior fiet sententia, uti visum est 
Feae. Immo quid enim multo est concitatius ideoque huic loco convenientius. 
Latini ita dicunt, cum significare volunt se recte sentire neque eum, quocum 
loquuntur, contra dicere quicquam posse (Hand. II. p. 386.). Recte Acron: 
^.quare non i et est comicum i. e. vitae quotidianae. Lamb. verbosius expli- 
cat: quid est quod contra dici possit, quamobrem ita non sit? Simpliciter 
est: quid dicis? quo quaecumque contradictio praecluditur. Perperam Rit- 
ter: Denn was giebfs da? Similiter Sat. II, 3, 132. 

Mercatoris in undis conflictantis discrimina diu trahuntur, milites brevi 
momento transiguntur ; nam simulac pugna committitur (proprium concurrere 
de pugnantibus vocabulum, Sall. Jug. 53, 2, ubi propius ventum est, magno 
clamore concurritur (Cort. concurru7it) ] Liv. X, 40, 13 prius quam clamor 
tolleretur concurrereturque — pullarius ante signa cecidit ; item concursus (v. 



*) Subtiliter de ea re disputavit Schroeterus Quaest. Horat. (Saraepont. progr. 
1847) p. 25-32. 

'**) Recte illud navim praetulit Klotz. in Jahn. Annal. LXVI. p. 122. Ita enim 
Horatius Carm. I, 32, 8. Epist. I, 11, IH. II, 1, 114, quamquam et hoc et illo episto- 
larum loco ndnnulli navem praebent. Ciceroni Zumpt. in Verr. p. 674. tribuit navem 
Livio Drakenb. in libr. XXV, 30, 8. 



I 



F 



Drak. in Liv. I, 25, 4. XXII, 30, 11), res cito conficitur. momentum de brevi 
horae spatio, ut Ep. II, 2, 172 punctum mohilis Jiorae; Liv. V; 7, 3. horae 
momento — tam longi temporis opus incendium hausit; Plin. N. H. VII, 51, 172. 
Maecenati triennio supremo nullo horae momento contigit so^nnus; Phaedr. 
III. prol. 5 momentum ut horae pereat officii mei). Inde momento pro celer- 
rime et barbara ista momentosusy momentarius, momentaneus. 

aut cita mors contra librorum vett. auctoritatem post Lambinum Bent- 
leius commendavit „ut elegantius etmagis Horatianum", idem simplex aut omi- 
nosum plane et infaustum esse arbitratus est. Similiter Peerlkampius sono 
aliquid dandum putat et duplex aut plenius ac suavius sonare iudicat. Res 
diiudicari non potest exemplis, ubi particula bis posita est — sunt enim plu- 
rima — , neque grammaticorum praeceptis, qui aut bis poni docent, ubi 
pares res opponantur, semel, ubi deterior subiungatur atque descensus a ma- 
iore fiat ad minus aut (ita enim Apitzio visum est et Bernhardio in Ciceronis 
Brut. p. 138) a minore ad gradum quendam augustiorem. Prius illud si ve- 
rum esset, duplex aiU probandum esset , quia victoria potior videtur quam 
mors. Quare Liv. XXI, 43, 4. hic vincendum aut rr^toriendum milites, vel 
Herod. VII, 104 tnixQazeEiv i] dnoklvoO^ai; contra Demosth. Lept. 68 
hTisQ cuv exalvng vjeto d€iv a7T0^v/}0}(eiv /; vixav. At nauta ita adfectus est 
animo, ut non iam ex aequo posita videat illa, quorum aut unum aut alterum 
possit cito eventurum sperare, sed citam mortem multo sibi gratiorem fore 
significet (Hand. I. p. 536). In ea enim agnoscit finem miseriarum additque, 
quae non tam certa putat, „oder auch ein frohlicher Sieg^' *). 

V. 9 — 12. opponuntur sibi iurisconsultus et agricola. Ille laudat, 
agricolae securitatem, f^iaxaQiUi, „sich loben*\ iuris legumque peritus, qui et 
in iure civili et in respondendo versatus est (iurisconsulti, prudentes), diversus 
ille et a iudicibus et a causarum patronis s. oratoribus. Plerumque cla- 
rissimi sunt cives , qui muneribus perfuncti consultoribus i. e. se consu- 
lentibus reponsa dabant quorumque domus totius oraculum civitatis erat. 
Cic. de orat. III, 33, 133 M' Manilium nos etiam vidimus transverso am- 
bulantem foro: quod erat insigne eum qui id faceret , jacere civibus om^ 
nibus consilii sui copiam: ad quos olim et ita ambulantes et in solio seden- 
tes domi sic adibatuTy non solum, ut de iure civili ad eos , verum etiam de 
filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut 



*) Similiter Reisig. Comment. Soph. 0. C. p. 246 „animi nautae obiecto paene 
desperata salute ista tranquillitas ambigendi non convenit." — 



f 









officio aut negotio referretur. Cic. de orat. I, 45, 198. Bak. in Legg. p. 307. 
Eorum est respondere de iure vel ius (audacius Ep. I, 3, 23 civica iura re- 
spondere)j vel clienti promere iura mane reclusa domo (Ep. II, 1, 103). vneQ- 
^ohxiog rem amplificat verbis sub galli cantum i. e. paulo post vol paulo ante 
illud tempus, de quo sermo est, ubi et ablativus ponitur et accusativus, nuUo, 
ut Drak. in Liv. II, 55, 1. et Oudend. in Front. I, 5, 9. III, 9, 1. dictitant, 
discrimine, sed ablativo, qui rarior est , maior propinquitas significatur et res 
eodem fere tempore facta. Galli cantus non de forensi bucina neque de 
vigilibus tempus denotantibus (Plin. N. H. X, 24,46.) accipiendum est, sed do 
vero gallicinio. Cic pro Murena 9, 22, ubi dignitatem rei militaris et iuris 
civilis gloriam comparat : vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respon- 
deas , ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat: te gallovum^ 
illum bucinarum cantus exsuscitat. Noctis vero et diei tempora accurate de- 
scripsit Censorinus de die nat. 24. et Macrob. Saturn. I, 3. 

Consultor ille ostia pulsat , quod vocabuhim non impatientiam aut im- 

portunitatem hominis declarat, sed ex more Komano est, ut Carm. I, 4, 13 

.pallida mors aequo pulsat j)ede paupenrm tabernas regumqve turres, Hinc 

pulsare ostiuni Plaut. Bacch. IV, 1, 7, fores Ovid. Met. V, 448 et multo fre- 

quentius pultare ianuain, aedes, ostium, fores in Phiuti et Terentii fabuhs. 

Agricolam necessitas coegit in urbem proficisci, ut in iure se sisteret. 
Ille enim vadimonium fecit (promisit, praestitit), s. vades dedit. Fuerunt 
autem vades qui sponderent aliquem dicta die adfuturum esse, ut causam di- 
ceret praesens (v. Keller. Semestr. I. p. 16Lj. Etenim datis vadibus Hce- 
bat reo quo vellet vadere ; si vadimonium deseruit i. c. non comparuit, causa 
cecidit. Sat. I, 9, 36. Proprie vades sunt spunsores in re capitaU (Damon et 
Phintias apud Cic. Oft'. III, 10, 45. Tusc. V, 22, 63. Fin. II, 24, 79), sed usu obtinuit, 
ut aeque ac praedes in causa privata dicerentur. Horatius certe h. 1. vades 
in causa privata memorat. Necessitatis indicium est in woc. eifractus. Agricola 
vero cla^nat ex rusticitatis consuetudine , quam Stratyllax repraesentat in 
Truculento Plautina et initio Mostcllariae Grumio, cuius sermonem ita excipit 
Tranio: Quid tibi malum hic ante aedis clamitatiost? An ruri censes te 
esse? abscede ab aedibics, abi rus, abi hinc dierecte. Cf. Schmid. in Hor. Ep. 
II, 1, 80. Cives vero in urbe iste fidenter adfirmat feliciorcs esse, quia sine 
molestia in iure adesse possunt.'). 



*) Mirificc Paldamus 1. c. ruslicum urbcm iutrantcm spcctacuH novitate stupe- 
factum fingit. 

2 



I 



10 

Cetera de hoc genere acleo multa sunt, ut vel Fabium valde lassare pos- 
siiit. Ita poeta sc revocat a severiore argumentatione, quam in superioribus 
secutus est. Lucretianum illud hemisticbium satis frequens Horatius recens 
ab eius poetae lectione repetivit. Ita sunt multa, ait, ut si velim omnia enu- 
merare vel garrulus homo fastidium capiat. Fabium vero nominat, de quo 
Porphyrio „Fabius Maximus Narbonensis, inquit, equestri loco natus Pom- 
peianas partes secutus aliquot libros ad stoicam philosophiam pertinentes 
conscripsit." et Acron tradit: „cum Horatio de disciplinis saepe contendit: 
ideo ait loQiiacem.'' Postrema ex Sat. I, 2, 134 conficta sunt. 

Ne te diutius teneam (Sat. I, 3, 137. II, 1, 57 ne longwm faclam) pluribus 
exemplis afferendis, audi qiio rem dedncam i. e. quo tendam, quid haec exem- 
pla sibi velint. Mirum est Groebelii commentum (in Observatt. in script. 
class. spec. IV. Dresdae 1822. edito p. 5.) deducant i. e. queni finem illorum 
hominum querellae habere soleant. Eandem sententiam ex vulg. scriptura 
extricavit Gesnerus „ad quem finem querelarum suartim homines illos ^ie^L- 
ipifioiQovg deducam;'- neque recte interpretatus est Woltius : hore den Aus- 
gang gleich. Est vero metaphora a filo desumpta; fila enini vel stamina de- 
ducuntur: wohin ich den Faden fortspinne. Aliter Sat. I, 2, 23. quo res haec 

pertinet ? 

Inducit deinde deum tamquam in scacna (nam omnia haec de scaena de- 
sumpta sunt, v. Dan. Heinsii notas p. 31) actores ad partes mutandas inci- 
tantem {ii^gueQ iv dQccjtiaTi vnoxQitdg, ut ait Maximus Tyr. dissert. I. p. 395 
Reisk.). Oratio condicionalis sic formata est : Si quis deus dicat — nolint, 
ut Sat. II, 7, 24. I, 1, 88, unde quam perversum sit nolunt vel nolent 
{nolnnt vel deo tribuit nescio quis), perspicitur •). Sententiae iUustran- 
dae inserviunt haec, quae Fr. Jacobs. Lect. Venus. p. 382. et Matthiae 
Miscellan. p. 79 apte comparaverunt : Herod. VII, 152 imoiafiai di co- 
oovTO oTij el ndvTeg avD^Qco/coi iy'« oht]ia xaxd ig f.iioov ovveveixaiev^ 
dlXd^ao^ai jiovlo^ievoi toIoi Trh^oioioi^ iy/.vxpavTeg av kg Ta tiuv nelag 
xaxd doTiaoiiog ey.aOTOL avcdiv aTcofpeQOiaco onioio Ta igeveacavTo. Cic. 
Cat. m. 23, 83 si quis deiis mihi largiatur, iit ex hac aetatc repuerascam et 
in cunis vagiam, valde recusem nec vero velim quasi decurso spatio ad car- 
ceres a calce revocari. Similiter Tac. dial. 41 si deiis aliquis vitas vestras, 
vestra tempora mutasset. AHa contulit Wyttenbach. in Phitarch. Moral. T. 
IL p. 44. 



\ 



11 

En ego quondam per se constare dixerunt: en ego adsum. Verum si 
en ahbi cum adsum iungitur, inde non consequitur simplex en idem esse at- 
que en adsum. Non est igitur: Hier bin ich, da seht ihr mich; quo nihil fri- 
gidius cogitari potest. Estparticula mm faciam copulanda: wohlan, ich werde 
thun. — dicat per hyberbaton orationi interpositum, ut Sat. I, 2, 17. 4, 124; 
Ovid. Amor. II, 9, 25 vive deus jyosito si quis mihi dicat amore. — beatis, 
non beatos^ ex consuetudine poetae. Sat. I, 2, 51. 4, 39. (al. poetas) 6, 25. II, 
3, 48. A. P. 372. — modo postpositum illustravit Heinrich. in Juven. p. 1G2. 

Similiter Schillerus in carmine, cui ,,die Theilung der Erde" inscriptum 
est, Jovem induxit. Mutatis partibus in scaena etiam loci mutantur. Quondam 
eia quid statis interpunxerunt : Heindorf particulam cum superioribus (disce- 
dite) coniunxit. Sed uti gr. ela, ita latina particula impatientiam in eis casti- 
gandis, qui cessant et moram trahere videntur, exprimit (recentiores e/r« age^"). 
Deus cessare videt, quos statim discessuros existimavit, ideoque incita^ addit- 
que quid statis, quae nequeunt cum Cuningamio distingui quid^i statis'^ Par- 
ticula ut Sat. II, G, 23. adhortantis est. v. Hand. Turs. 11. p. 304. 

Quid causae est quin cet. Copulanda sunt iUis merito iratus. quin ob ini- 
pediendi notionem, quae in illis verbis inest. Tercnt. Andr. GOO. Cic. leg. agr.II, 
"27jl4:quid est causae, quin{decemviri)coloniam in Janicidum possint deducerei 
Tusc. V, 11, 32. quid est causae^ quin — liceat idem Peripateticis dicere; Tac. 
Ann. Ij 14. quominus idem pro Druso postidaretur, ea causa quod designa-' 
ttis consul Driisus praesensque erat. Propterea ait Porphyrio .^quin nunc signi- 
ficat quominus''. — buccas infiet. irati ac superbi dicuntur Tag yvdihovg (fvodv, 
quare consulto iratus addidit, uti A. P. 94 irafusque Chremes tumido deiitigat 
ore. Demosth. de fals. leg. §. 314 p. 442 xal did cijg dyoQag TcoQevecaL d^oi- 
(.idTLov 'AaO^elg dy^QL tcov ocpvQcov Yoa ^aivcov llvOoy.leL, cdg yvdOovg (pv- 
ocov de fastu et arrogantia dixit, quae os tumidum reddit. H. 1. signum est 
iracundiae, ut in Eurip. Iph. Aul. 125, 381. et apud Ovid. A. A. III, 503 ora 
fument ira, mgrescunt sanguine venae. cf. Bentl. inA. P. 197. Oudend. in Appul. 
Met. p. 633 et 378. Mitscherlich. Ptacemat. VI. p. 7. Heinrich.in Juven. p.418. 
Burmannus tamen ad Petr. c. 44 inflatas buccas Jovem dedecere existimans, 
quod nec ahbi apud poetas occurrant nec in imaginibus eius expressae sint, 
novam prorsus viam aperuit et pronomen illis cum injiet iunxit, lioc lepido 



*) Vera verborum distinctio dudum fuit apud Turneb. Adversar. VI, 25. 



*) Paulyiiuper /itia scripsit et probavit Linkero, uti Fleckeisenus meus in Terent. 
lleaut. 521. lOGo. Eunuch 1065. Apud Cic. de rep. Hl, 5, 8 omnes heia praeter 
unum Nobbium ediderunt. Wagner. in ^'erg. Aen. W, 5G0. Lachmann. in Lucr. p. 1G5. 

2* 



i\ 



12 

sensu*): quicl causae, quin Jupiter iratus colaphos illis infligat et contem- 
ptissimos mortalium reddat, quod ita soliti sint eos , quos alapis tunderent, 
prius buccas inflare iubere, quod Terentio os praebere dicatur. v. Zumpt. in 
Cic. Verr. p. 460. Quasi vero tale quid Jovis persona non sit multo indignius. 
Neque vere Nipperdeius I. p. 4. ,.buccas inflat, inquit, ut se homines illos 
aspernari et longe a se reiicere significet, cum fastidio magis quam superbia." 
Eodem spectant Acronis illa: .,irascatur et exspuat in facies eorum'^ At 
quod poetis comicis licuit, eandem hcentiam sibi sumpsit satirarum scriptor. 
Negat igitur Jnppiter (is enim est dcus) se postea preces eorum auditurum 
esse. Peerlkampius proprium dei nomen alienura esse putat, quia antea 
simpliciter deus appellatus sit, quapropter coniecit turpiter i. e. adeo inflat, 
ut vultum faciat turpem. Ira excandescentium faciem turpem fieri notum 
est, quare tali additamento non opus erat. 

Quae deinde a v. 2o sequuntur, plerumque prava verborum distinctione 
in contortam sententiam corrumpuntur vel a hbrariis depravata esse pu- 
tantur. Quare aUi prapfereo (uti Buherius jie mutato in nec) substitue- 
runt, Peerlkampius interea et v. 27 — et tamlem amoto quaeruntur seria 
ludo ita cum antecedenti coniunxit, ut sententia evaderet: quando pueri, 
crustulis decepti, elementa ista didicerunt, hulus iste non amphus ad- 
hibetur, iam seria quaeruntur, disputantur. Omnia vero sunt sanissima. 
Neque tamen in lleisigii sententiam discedendum est, qui praeterea pro accu- 
sativo habet .,ea quae praeterea sunt" TCi praeterea ovca et cum percurram 
copulavit, deceptus Ovidianis Met. I. 20. sine pomiere liahentia pondusi. e. 
xoig avEv (iccQovg ovaiv la (iaQog Vyovca. Praeterea particulam in enume- 
randis rebus declarantem transitum ad aliam rem ex Lucretii usu ascivit 
poeta. Similiter Sat. II, 3, 179. Apodosis incipit a v. 28 et reliqua omnia 
in parenthesin redigenda sunt. Expressit voro poeta familiaris sermonis ne- 
glegentiam. Cogitando supplendum est scite vel sic hahete. P^p. I., 1, 13. 12, 25. 
Sat. I, 2, 2.3. Ergo post iudo non punctum ponendum est, sed colon. 

Ne sic ut qui iocularia ridens percurram. Perperam Bentl. ad Sat. I, 
8, 32 distinxit ut qui iocularia ridens et est supplevit verbum*^), quod et du- 
rum est (quidni rident scribitnrV) et aHenum, quia seria rideri non possunt. 
Alii audiendum esse aiunt perrurrit vel percurrunt vel narrat, Immo agit 
intellegendum est vel fundit (Liv. VII, 2). Eadem vero elHpsis apud Cic. Fin. 



•) Melitis sane Klotzius et Halraius interpretati suut in Cic. Sest. 8, 18. p. 113. 
♦*) Audacius, ut solet, Withofius II p. 53 m sic^ ut qui iocularia ridens tractatf agam. 



N 



13 

II, 26, 85. At quicum ioca^ seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta 
omiiia? Sunt quivis ioci, qui ridendi causa narrantur et ioculari licentia profe- 
runtur, non mimi , non Atellanae fabulae , non rustica exodia. percurrere, ut 
ditQxeo^ai , est narrando percensere. — ridentem dicere verum illustratur 
Sat. I, 10, 14 ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res, — 
Deinde sententiam declaravit comparatione magistrorum, qui amaras littera- 
rum radices pueris dulciores reddere solent. crusiula, pemmata quaedam ex 
farina, lacte, caseo, melle et simiHbus confecta, ad opus dulciarium pertinent. 
Juven. IX, 5 nos colaphum incuiimus lamhenti crustula serro: Hor.^Sat. 11,4,47. 
Serv. in Verg. Georg. III, 360. Documentum aliud ita pueros ad discendum 
allectos esse nescio,nam dissimile est, quod Lucr.IV, 11 de medicamentis ama- 
ris narrat. in quibus ut puerilis aetas ludificetur, melle pocula continguntur. — 
elementa sunt legendi scribendique initia, prima litterarum elementa (Quint. 
I, 1,23), aior/da, quare iocose nomen duxerunt al) k, ^<,r,ut alphahetum apud 
patres christianos, ABC nostratium, quod ad mediae aetatis ahecedarium for- 
matum est. Doederlinus duxit ab aJiaai. ahfta Mehlstaubchen, ahi ab 
ahmentis. 

TaHa blandimenta a doctoribus olim fieri dicit, quae particula nec 'dc 
praeterito nec de futuro tempore dicta est, sed de indefinito tempore poni- 
tur (manchmal, aHquando, TioTa), maxime in fabuHs. Sat. II, G, 29. Epist. 
I, 3, 15. 10, 42. Carm. IV, 4, 5. Perperam interpretatus est Hand. TurseH. l\. 
p. 368 „certo ahquo tempore", quod deinde additamento „iis qui in pueritia 
sunt" accuratius definiatur. 

velint discere, noi\ discant , sed ut animo sint ad discendum prompto. 
Tac. Ann. I, 46 ut ferre pacem velint. Carm. III, 3, 61 Juno hac lege fata 
dicit, ne nimium pii rehusque fidentes aviiae tecta velint reparare Troiae, 
Withof. p. 53. temere clemenia velini ui discere prima^ paulatini amoto quae- 
runt et seria ludo. 

Longa parenthesi finita redit poeta ad iUud praeterca et causam affert, 
cur mahnt homines in vitae suae conditione acquiescere Temere autem sta- 
tuitur quatuor nova nunc genera hominum induci '% Recurrendum erat ad 
eadem exempla, quia eadem res agitur : idque poeta ipse aperte indicavit in 
agricola, quem v. 25 descripsit iUe gravem duro tevram qui vertit aratro, 
superiorum memor. Versui huic consuluisse sibi videtur post Praedicovium 



*) lUius opiniouis patroni exstiteiunt Fr. Jacobs. in Scriptis miscell. VI. p. 3—22. 
Schroeter Quaest. liorat. (progr. Saraepontan. a. 1847) p. 25—31. 



I 



i 



4 



i 



14 

Meinekius transpositione qui terram verttt aratro, qiia numeronim conforma- 
tione in re ardua et difficili constanter poetam uti ait Sat. I, 4. 20. Ep. II, 
1, 259 al. Libentes assentiuntur ei Peerlkampius et Linkerus. Laboris 
difficultas spondeis significatur et epithetis durus de aratro non sine diffi- 
cultate tractando et gravis de solo, cuius glebae non facile aratro Mnduntur. 
Y.2n iuris consultus omissus est, quia is iuris respondendi munus non ad 
divitias comparandas sustinet, sed gratiam sibi inde et auctoritatem apud po- 
pulum quaerit. Eius in locum succedit perfidus h?c caiipo, quem novum induci 
pronomen videtur indicare. Neque tamen is est intellegendus , qui pretio ho- 
spites recipit cibosque et potus vendit (Sat. I, 5, 4 maligni), sed uti graecum 
;?a7r/]Aog omnis mercis institor'^), qui mercatur a mercatoribus quod statim 
vendat, de quo Cic. Off. 1,42, 150 agit. Eorum vero quaestus non minus sor- 
didus visus est Romanis, quam eorum qui tabernam vinariam vel diversoriam 
exercebant. Quamquam istum nebulonem inter honestos homines laboriosos 
pati nolunt. Quare ad coniecturas confugerunt plerique, quarum duo sunt 
genera. Nam alii iurisconsultum non potuisse commutari cum alia persona 
opinantes eum vel emendando vel interpretando retinerCstuduerunt. Emen- 
dationum audacissima est Marklandi in epist. crit. ad. Er. Harium p.4 caussi- 
dicus vaferhic; propeaccedunt ei,qui ad cautorem confugerunt, vehiti Vallartus 
callidits hic caufor, vel Schraderus Emendat. Hb. c. 4. p. 1G9 et V. D. apud 
Taylor. Element. iur. civ. p. 220 providus hic cautor, vel Porsonus ad Toup. 
Emendat. T. IV. p. 500 pprfidus hic cmitor . Ahi interpretando qui rem con- 
fecisse sibi videbantur, cauponem de iurisconsulto operam suam vendente 
turpis lucri causa intellegebant et loyiov xcmrilov, verhorum cauponem com- 
ponebant, velut Toup. Curis nov. ad Suid. p. 295. ed. l>.ips. T. III p. 189 ed. 
Oxon. et Eichstadius in Parad. Horat. III. p. 17. •*). Eam licentiam si scripto- 
res sibi sumpserunt, in addito genetivo excusationem habuerunt, ut Ter- 
tullian. de anima c. 3. cum omnes illic (Athenis) sapientiae atque facundiae 
caupones degustasset , vel in obiecto versus Enniani apud Cic. Off. I, 12, 38 
?ion cauponantes hellum, sed. heUigerantes. Quare nuper Peerlkampius exco- 
gitavit rcsponsi hic cavpo, ut consultor emeret, consuitus venderet responsa 



•) Similiter Nipperdtius I. p. 3. et Ekius p. 12 duo mercatorum geuera pro- 
iata dicunt, honestiores mercatores, sordidiores caupones. NoUem tamen ab Sueco 
homiue comparatos esse nautas et caupones satirae quintae, ubi de navigatione appa- 
randa et de viatoribus eam in caupona exspectantibus agitur. 

*-^) Antea idem Marklandi coniecturam probaverat. 



15 

et ita lucro studeret : id quod illius aetatis moribus contrarium est. Alterum 
criticorura genus aegre ferens solum mihtem epitheto carere ceteris ordini- 
bus ornatis"), cupide arripuerunt errorem codd. nonnullorum c.ampo prae- 
bentium et etfinxerunt inde aUi alia. Hieron. de Bosch in praef. carmiu. p. 
XXII. pervigil hic campo milcs ; Eea "*''): praefidus hic cainpo mdes i. e. fidissi- 
mus, vel novam vocem fingcns ille metro repugnantem : Bothius et Reisigius : 
fervidus in campo miles; Guil. Kieserus et Obbarius: pervicus ([)riscum voca- 
bulum pro pervicaci) hic campo miles\ Apitzius: perficus (novum vocabulum) 
hic c. m, scilicet ex Homerico Hiad. III, 14 ^uda d^i^y.a dia7iQf](jGcov /vadiow: 
Schmidius pernoctans cavipo miles, denique Jahnius perfidus hic c. m. i. e. 
miles qui campo et pugnis non fidus est. At in cis omnibus quaerendum est, 
num quis umquam campum pro acie et castris dixerit; Ilomani ubi ita sim- 
pHciter dicunt, campumMartiumintellcgimt(v.91); si dixissent, otiosum esset 
additatnentum ad militis virtutem significandam. 

Nautae sunt mercatores, qui mercium coniportandarum causa navibus 
vel suis vel conducticiis proficiscuntur ad exteras nationes. Carm. I, 1, 14 ut 
Myrtoum pavidus nauta secet mare, ubi statim subicitur mercator. II, 13, 14 
navita Bosporum Thjnus (^ro Poenus) perhorrescit. Confirmatur id compa- 
ratione Ep. I, 1, 45 impiger extremos curris mercator ad Indos. Currere enim 
nulla velocitatis notione ad navigationem transfertur, velut Carm. 1,28,30 
licehit iniecto ter pulvere curras, Et cursus Carm. I, 0, 7 cursus duplicis per 
mare Ulixei; I, 34, 4. nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor 
relictos. Mercenarios vero remiges intellexit Pittcrus ; aptius cogitasset de 
naviculariis cl. Epod. 17,20,de quibus subtiliter disputavit Schroeter. Quaest. 
Horat. p. 2G — 30., at non convenit eis per omne audaces mare qui currunt, ne- 
que cadit in eos avaritia. Omncs iUi, quos poeta memoravit, co consilio laborem 
se ferre dicunt, ut senes facti otioyam et tranquiUam vitani degere possint, 
rebus omnibus ad victum necessariis coUectis et comparatis. Ad formicae 
exemplum accommodate congerendi vocabulum adhibuit et ciharia , quae a 
iurisconsultis alimentorum nomine comprehenduntur una cum vestitu et 
habitatione. 

s 

*) Eorum dubitatioiiibus occurri.sye sibi visus esl Kitlerus, uum vorba per umne 
audaces mare qni currnnt tid milites quoque pertinerc statuit. 

**) Is vero ita sibi placuit in isto commento, ut id in MisceU. filolog. crit. T. I. 
p. 9. et in Observat. ad Virg. p. 167. propositum in notis ad h. 1. uberrime com- 
mendaret. — Eodem numero est Goerlitziauum in progr. Viteberg. a. 1838. perjidus 
Jiic caupo miUs i. e. miles, qui lucri causa militiae nomen dcdit. 



I 



4 



IG 

Ut qiiaerant opes, admonentur illi exemplo formicae, quae Sedulitatis 
exemplum fuit et Judaeis (Prov. Salom. VI, G) et veteribus, ut Verg. Aen. IV, 
402—407, et nostratibus, qui eam Aemse vocant et adiectivum inde ducunt.' 
Bene sibi opponuntur parvola formica et magni laboris, genetivus qualitatis, 
qui non habet bcstiolae vel animalis nomen additum, sed per se constat, ut 
Carm. III, 9, 7 multi Lijdia nominis, Epod. 5, 41 masculae lihidinis Arimi- 
nensis Folia, Sat. II, 8, 64 Nasidiene redis mutatae frontis; Cic. Brut. 70, 
246 Messalla — marini laboris, multae operae multarumque causarwm; 83, 286 
Charisius multarum orationum; Tacit. Agr. 4. mater Julia Procilla fuit ra- 
rae castitatis. Omnia vero illa exempla nomina propria praebent. Sed Ci- 
cero dixit: liomo non multi cibi, sed midti ioci. Quod cum ignoraretur, di- 
stinctum est quondam nam exemplo est magni laboris formica. ^ormicae vero 
morsu gerunt onera, niaiora aversae postremis pedibus moliuntur umeris 
obnixae. Similiter Verg. Georg. I, 18(; inopi metuens formica senectae i. e. 
hiemi. Juvenal. VI, ?m tamen utile quid sit prospiciunt aliquando viri fri- 
(jusque famemque formira tandem quidam expavere magistra. Nostrae for- 
micae per hiemem inerti somno ac torporc oppressae iaccnt et quae colli- 
gunt aestate grana, cclkilis aediticandis , non providendo in hiemem pabulo 
inserviunt. „Utrum in meridionaHbus rogionibus alia eorum natura sit necne, 
ego nescio'- J. II. Vossius in Verg. Georg. I, 186 ait. Ac lepide Gesnerus" non 
amphus, inquit, exemplo erit in postcrum, quando diligentia illam sua ac 
providentia privavit nostra aetas, nimis mahgna virtutibus animalium.'' 

V. 36 quae sequuntur Iloratii vcrba snnt. Nam perperam Jahnius avari 
orationem produxit ad v. :]8 patiens ; reh^iua Uoratio tribuit tamquam refutatio- 
nem argumenti a simihtudine formicae petiti et quid iuvat GQt facit apodosin. 
At refutandi causa etiam ea dicta esse apparet quae v. 36—38 leguntur. For- 
micae enim exemploncciuit avarus se defcndere, quia ca per hieuK^m ante pa- 
ratis utitur, avari vero nuhis molestiis a lucri studio deterrentur nec umquam 
iisutuntur, quae antea quaesiverunt. - Kelativo pronomine quae adnexa 
sunt, quae contra dicuntur, pro at ea. Cf. Sat. 1, 3, 48. II, 2, 34. Ep. I, 16, 33. 
Cic. de orat. I, 1, 2 quam spcm cogitationum et consiliorum meorum cum gra- 
ves communium temporum, twm mrii nostri casus fefellcrunt. 

Simulac sol in Aquarium sidus transgressus est, quod fit mense Januario, 
annum pluviosum ettristem reddit i. e. hiemem reducit. Porphyrio: „Maxime 
autem sole in Aquario constituto tempestates horrendae et frigora ingentia 
solent esse. Sol autem transit in Aquarium XVII. Kal. Feb. (15 Jan ) In 
eo est diebus triginta usque in XVII. Kal. Martias.'^ Poetae vero ad phivias 



^ 



17 

hiemales significandas non eo utuntur sidere, quod proximum est brumae i. e. 
hiemis initio, sed eo quod rei exornandae optime convenit. Ita Verg. G. 
IV, 234 Piscis aquosus. Horatium expressit Auson. Ep. 24, 102 effusaque 
hiemem contristat aquarius unda. Cfr. Burmann.in Anthol.Lat. II.p.334.Voss. 
in Verg.Georg. ^.S\^. ~ contristandi vocabulum ad res inanimas transfertur, 
velut apud Verg. Georg. III, 279 nigerrimus auster pluvio contristat frigore 
caelum et Aen. X, 275 contristat Lumine caelum. Proprie idem Georg. 111, 
303 cum frigidus olim iam cadit extremoque inrorat aquarius anno. Atque 
haec verba nobis demonstrant veram interpretationem anni inversi. „*So/ an- 
num {(i\TCv\\xm) pevagit, dum ad signum se denuo convertit , ex quo diqressus 
est, unde annus vertens dicitur'' , ait Macrob. Saturn. I, 14. Hinc tilqltoo- 
nim>, neQiTe/JM^ievog, 7i£Qi7il6(.ievog eviavzog Graecorum. Cf. Turneb. Ad- 
vers. XIX. c.29. Est igitur is, qui in sidus aquarii rediit. Noli cum Baxtero 
cogitare de liieme ex inversa aquarii urna defusa. 

lllo anni tempore formica non foras repit et iis quae antea congessit sa- 
pienter utitur. Sat. II, 7, 83. Carm. I, 7, 17 sic tu sapiens finire memento tristi- 
tiam vitaeque labores molli, Plance. mero; Ep. I, 10, 44 laetus sorte tua vives 
sapienter; Carm. IV, 9, 47 deorum fmmeribus sapienter uti. Utihomo sapit, qui 
sic agit (Ep. 1, 15, 45),ita formica sapit, quae paratis rebus utitur. Patiens, quod 
veteres editiones occupaverat, expulit primus Lambinus, acerrime impugnavit 
Bentleius. Quaeritur enim, an loco, sententiae, scriptoris menti id epithetonac- 
commodatum sit. „Formica laboribus per aestatem strenuo decursis, hiemem 
in otio genialiter transigit, tu vero totam aetatem quaerendo et laborando 
consumis neque umquam cessas aut quaesitis uti vel acervum comminuere 
audes-'. paliens, quocumque acceperis significatu, sive exiguo et duro victu 
contenta et parca (cum Gronov. in Senec. Thyest. 470), sive patienter deli- 
tescens/aestatem exspectans (cum Fea et Klotzio in Jahnii Annal. T. LXIV, 
p. 207. LXVI p. 126), sivelabores intermittens otiumque, quamvis ingratum 
sit et molestum, perpetiens (cum Webero et Ahlemeyero), avari studia con- 
firmat et excusat, non refutat. Cum Hesiodio de formica in Op.etDieb. 778 oTa 
d'YdQig ocoQov ccfidTai nequit conferri, nam id spectat ad singularem pruden- 
tiam, qua sibi in futurum prospicit (non incauta futuri). Mirum denique est 
Gesnerum recti iudicii virum commendasse potiens et attuHsse Cic. Tusc. III, 
18, 41, ubi recte natura iis potiens dicitur. 

V. 38-sqq. Acro: ,,invadit avarum hominem''. Is enim nulla molestia, 
nullo periculo a colhgendis divitiis deterretur, dummodo id assequatur, ne 
quis ditior sit. Quae enumerantur, fere in proverbio sunt ad molestias signifi- 

3 






I 



18 

candas. Sat.I, 4, 29. Carin. III, 24, 36 si neqiie fervidis pars inclusa ca- 
loribus miindi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem 
ahigunt. Ep. I, 1, 45 curris mercator ad Indos per mare pauperiem fu' 
piens, per saxa, per iqnes. Et Graeci tivq xal GidqQov dicunt. Cfr. Bern- 
hardy in Eratosth. p. 220. Meinek. comic. Graec. I. p. 487. Inde lucem ac- 
cipit Horat Carm. I, 16, 9 quas neque Noricus deterret ensis nec mare nau- 
fragum nec saevus ignis nec tremendo Juppiter ipse ruens tumultu. Dixit 
vero poeta neque hiems, non nec, propter vocalem. v. Wagner. Quaest. Virg. 
XXXII. Lachmann. in Lucr. p. 187. Locis, quos modo commemoravi, uti de- 
terrendi vel abigendi vocabulo usus est poeta, ita hoc loco demovendi, quod 
Lambinus restituit pro dimoveat. Utriusque vocabuli discrimen non in eo 
positum est, ut demovere de rebus vel personis, quae loco suo moveantur, sin- 
gulis, dimovere de pluribus dicatur, vel ut illud in perpetuum significet, hoc de 
exiguo tempore dicatur (quae est opinio Peerlkampii in Carm. Horat. p. 37), 
sed praepositionum vis spectanda est. demovetur quiquasiexfastigio fortunae 
deducitur, qui felicissimo vitae cursu deici sibi videtur, quare recte Unger. in 
Valg. p. 397 id tuetur in Carm. I, 1, 11 gaudentem patrio findere sarculo 
agros Attalicis condicionihus numquam demoveas*). 

In V. 40 interrogationem inesse opinatur Peerlkampius cum amara ob- 
iurgatione. At claudit poeta id, quod contra exemplum formicae, quod avari 
ponunt, attulit et duobus sequentibus versibus transitum parat ad alteram 
excusationem, qua avari solent vitium defendere.— a/^grsecundus, spectat ad 
pares, alius ad similes. Sat. I, 5, 35. 42. P^p. I, 6, 32. 

V. 41. duo discernuntur; primum terra defoditur i\XYi\m, dein timide de- 
ponitur aurum, quibus rebus sollicita cura in condendo thesauro exprimitur. 
Quamquam usitatius est rf6/oc?^r« thesaurum, aurum, alia, tamen ad terram 
quoque refertur, ut apudVerg. Georg.111,376 in defossis specuhus; Cul. 273 
defossae domus sunt subterraneae. In effodiendo motus tantum diversus est. 
timidum male interpretatur Acro coll. Art. P. 170 inventis miser ahstinet et 
timet uti; immo magno in timore est, ne fures nocturni auferant. Cf. v. 76. 
V. 43. sequitur alterum argumentum, quo se tuetur avarus : At si id 
(pondus argenti et auri) minuas, redigatur ad assem. Hoindorf. dubitavit 
utrum quodsi coniunctio esset an pronomen relativum. IUud probavit Jah- 
nius. Nec defuit, qui pro particula haberet: ideo hoc iuvat, quia, si commi- 

*) Utroque loco Schmidtius (disp. do verborum demovere et dim. discrimine, in 
progr. Vitebergensi a. 1844) tuetur dimovere. Cf. Wagner. lect. Vergil. p 37. 



\ 



- ^ 



— 19 

nuas, ad pusillam partem redigitur. Avarus respondet , non poeta ex sensu 
avari. De relativo pronomine diximus ad v. 35. — ad assem perdere est Ep. II, 
2, 27. De vili pretio Catull. 5, 3 rumoresque senum severiorum Omnes unius 
aestimemus assis; 42, 13 non «55Z5/am.? — Respondet Horatius: nisi insumitur 
in res necessarias , auri acervus non magnopere laudandus est neque ullam 
dignitatem habet, ut Carm. II, 2, 1 nullus argento color est avaris ahdito 
terris — nisi temperato splendeat itsu. Cf. Turneb. Advers. X. 21 — ni id fit^ 
ni comminuitur. 

V. 44 et 45 in protasi licet, quamvis vel similis particula non omissa, sed 
parataxis quaedam est, non sjntaxis, qua figura vehementiori orationi nihil 
aptius est.*) Ea orationis conformatio cum omnium scriptorum communis 
sit, tamen quondam de explicatione multum disceptatum est. Nam multi in- 
terrogationem esse in protasi opinati sunt, id quod in hunc locum, quo aliquid 
sumitur, ponitur, fingitur et opinione informatur, non cadere quivis videt. 
Sat. I, 3, 15; 9, b4:. — Area erat locus in ipso agro patens et editus, qua ven- 
tus perflare posset, solidus ac complanatus, in quo frumentum ex agro con- 
gestum statim terebatur et ventilabatur , tum purgatum corbibus in horrea 
comportabatur. Cf. Heyn. et Voss. in Verg. Georg. I, 178. Ipsi areae te-. 
rendi negotium adscribitur, ut apud Verg. Georg. I, 193 teret area culmos, 
298 et medio tostas aestu terit area fruges; Tibull. I, 5, 22 area dum mes- 
ses sole calente teret. Mos ille etiam nunc in Itaha et Graecia servatur, ubi 
tribulis vel traheis iunguntur boves. — milia frumenti sc. modium vel modio- 
rum. sed id vocabulum in ea re omittitur,ut in re pecuniaria Sat. 1,3, 15. II, 3, 
23.— Kem a pecunia poeta ad frumentum traducit, quo clarius demonstret in- 
gentis copiae usum non praestantiorem esse quam modicae. — Tuus venter 
propterea**) non plus accipiet quam meus. hoc non deixTiyjug accipiendum 
est cum Lambino, ut vel pilo vel simiie quid intellegatur, sed pro ideo, oh hoc 
ponitur. Idem factum est Sat. I, 3, 93. 6, 52. 87. 9, 8. Cic. Fin. II, 14, 44 
cum Epicuro hoc plus est negotii; de orat. I, 3, 12 quod hoc etiam mirahi- 
lius dehet videri. Bentleius ex codd. ac Qneus restitmt pro quam meus, ex 
usu Horatiano et variandae orationis causa, quia statim subsequitur nihilo 
plus accipias quam. Usum confirmant haec exempla: Sat. I, 6, 130. 10, 34, 



*) Cf. Fritzschius in Aristoph. Thesmophor. p.49. Wex. inTac Agr.p.60 Dissen. 
in TibuU. p. 139. Gernhard. Opusc. p. 65. 

**) Perperam Hand. Turs. 111. p. 94. hoc ablativum comparationis esse dicit. 

3* 



11 



I 

I 



I 



20 — 

59 (quamquam de h. 1. dubitavit Santen. in Terentian. p. 229), II, 3, 270. 
Idem fit in comparationibus, ubi vel duae res aequiperantur (aeque, panter), 
vel in re dissimili {alius)^ denique post comparativos. 

V. 47 — 49. Sententiam illustravit poeta exemplo servi. Non cogitandum 
est de servis dominum in itinere aliquo comitantibus, quia in eos nec venalium 
nomen transferri potest nec probabile est quemquam servorum sine onere 
fuisse (Sat. I, 6, 108). Quamquam Orellius de symphomacis, anagnostis, scri- 
bis, ahis cogitavit. Venale ut quicquid vendibile et emptoribus expositum est, 
ita proprie ad venahcios servos transfertur, quos mango ducit; raro recens 
empti sive novicii sic vocantur. Cf. Spalding. in Quint. I, 12, 9. Simile quid 
hodie fit in nigris hominibus, qui a candidis venduntur. Servorum unus Im- 
mero vehit i. e. portat (Sat. I, 5, 90 callidus iit soleat humeris portare viator) 
panis reticuium i. e. sacculi genus retis in modum factum, manticam, peram. 
Pertinet ad itinerum utensiha, uti docet Juvenal. XII, GO inox cum reticulis et 
pane et ventre lagoenae, ubi priora per hendiadyn dicta significant Brotkorb, 
Garnnetz. Mirifice id vocabulum GalH corruperunt in ridicule et matronis 
attribuerunt. 

V. 49. 50. maxime vexavit interpretes dativus viventi ex referat pendens, 
quem grammaticorum praeceptis repugnare dicunt. Quibus ut structura con- 
veniret, Chabotius et Cuningamius viventis scribendum suspicati syllabam ex- 
tremam brevem ob sequens iugera produci putarunt. Quid quod Langius vi- 
venti priscam genetivi formam esse contendit, in quo s httera ob antiquae 
orationis studium abiecta esset. Doeringius coniecit vivens num , postea in 
ed.min.t'on/(?rfl^. Quae cum non ferenda esse ahi pcrspexissent, vel absolutum 
dativum esse dixerunt vel commodi („wenn man lebt'*), vel ex dic suspensum 
fecerunt, uti in schohs Reisigius *), vel ex aret. Sed refert aut absohite po- 
situm enunciatur aut cum accusativo et infinitivo, vel cum genetivo , vel cum 
dativo coniungitur, ubi significat idem quod expedit, conducit. Ita Phn. N. H. 
XVIII, 31, §. 316 acino plurumum refert., si contingat crescente luna vinde- 
miare. Tac. Ann. XV, 65 non referre dedecori (Nipp. dedecoris), si citha- 
roedus demoveretur et tragoedus succederet. Plaut. Truc. II, 4, 43 cui rei id 
te adsimulare rettidit^ Cf. Sihig. in Phn. N. H. vol. III. p. 218. 

Intra naturae fines vivunt, qui vitae suae modum naturae finibus circum- 
scribunt; naturae vero fines sunt, ut satur sit homo, ut vestiatur, ut habitet, 



*) Idem in scholis de gr. lat. habitis p. 673 interpretatus est: nach dem Urthcile 
dessen, der naeh der Natur lebt. 



21 

quod etiam in exiguo censu contingere potest. De eis Seneca ep. 15 : si ad na- 
turam vives, numquam eris pauper: si ad opiniones, numqnam eris dives. 
Non igitur pertinet ad Stoicorum illud dxo?.ov&iog vel ofioloyovfieviog xri 
ipvoei Lfjv, in quo naturalem legem divinam esse eamque vim obtinere sta- 
tuunt imperantem recta contrariaque prohibentcm. Aptius comparantur 
Epicureorum placita, quibus laeta paupertas honesta res est. Lucr. II, 20. 
59. Zeller. hist. philosoioh. III. p. 253. 

Avarus iam eo compulsus ut fateatur nihil conducere, utrura mille an 
centum iugera quis aret, ponit v. 51 dulcius esse ex magno acervo tollere 
i. e. sumere (Ep. I, 7, 16; 6, 44), quam ex parvo. Cui argumento v. 52. re- 
spondet poeta et avarum refutat. Ea enim voluptas non solum vana et inanis 
est, verum etiam perniciosa. Dummodo concedas, ut ex parvo acervo parem 
metisuram sumamus, nil interest nec poterunt tua granaria nostris cumeris 
praeferri. p/?/5 laudare, alveiv nliov, pro magis, ut Ep. I, 10, 15. In eis 
enim verbis quae muitum admittunt, p/z/5 ponitur, ut diiigere, amare, favere, 
studere. cf. Hand. Turs. IV. p. 475. 

Granaria sunt horrea, in quibus magna frumentorum copia servatur. 
Cicero de Ein. II, 26, 84. Puteolana granaria memorat constituta ad frumen-. 
tum, quod naves ex Siciha, Africa, Aegypto in eum portum advehebant, reci- 
piendum. Cf. Madvig. in epist. ad Orell. p. 131. lis opponuntur cumerae, de 
quibus Acro: „cumeram,inquit,dicimus vas ingens vimineum,in quo frumenta 
conduntur, sicut ipse ahbi (Ep.I,7,30), sive cumerae dicuntur vasa fictiha si- 
milia dohis, ubi frumentum suum reponebant agricolae. Tertiomodo dicuntur 
cumerae vasa minora, quae capiunt quinque vel sex modios, quae hngua Sabi- 
norum trimodia vocantur". Cf. Turneb. Advers. V. c. U. — liquidi i. e. hquoris, 
aquae, ir/Qov. Ovid. Met. V, 454 cmn liqvido permixta. Opponuntur sibi 
nrna et cyathus, illa dimidia pars amphorae est XL pondo, cyathus duodecima 
pars sextarii. Sic enim se excipiunt fluidorum mensurae: cyathus, aceta- 
bulum, hemina, sextarius, congius, urna, amphora, culeus. Cf. Volusu Mae- 
ciani distributio partium p. 295. ed. Mommsen. 

et tamen, nihilominus dicas. Reisig. copulam aut abiciendam (idem nuper 
placuit Peerlkampio) aut in iit mutandam putavit; Cuningamius temere ac 
substituit. Deinde variavit poeta praepositionem, nam in magno flumine sumi- 
tur de supprficie aquae, in fonticulo ex imo fundo (Hand.Turs. ll.p.617). — 
Multum disceptatum est de coniunctivo malim et mallem. Bentleius iUud 
praetuht ob conformationem enuntiati : si sit opus et dicas : malim vel : si 
esset opus et dixisses: maliem. Utrumque sane locum habere potest, si haec 



22 



1 



I 

f 
I 



verba a protasi separantur. Recte vero Heinrichius (v. Huschk. in Tib.p.599) 
et Hand. ad Wopkens. Lect. Tull. p. 269. etHeisig. schol. grammat.p.513. ex- 
plicant: si optio daretur, si fieri posset, mallem (^j](iovl6jiiT^v Sv); fieri vero 
nequit, quia nunc ad fonticulum est (hoc font.\ non ad magnum flumen. 

Vitio depravatae illius voluntatis fit, ut si quos maior aquae copia quam 
par sit delectet et idcirco malint de magno flumine haurire , rapidum flumen 
eos simul cum ripa abreptos auferat. Fluminis Vero exemplum, dum Aufi- 
dum nominat poeta, ex patrio solo petivit. Carm. IH, 30, 10 dicas qua violens 
obstrepit Aufidus; IV, 9, 2 longe sonantem natiis ad Aifidum; 14, 25 sic 
tauriformis volvitur Aufidus, Apuliae is fluvius hodie Ofanto vocatur. 

In structura v. 59. ambigitur inter tantuli et tantulo, guanto et quantum. 
tantulo nuper commendavit Doederhnus ob Ep. I, 10, 11 pane eges et desi- 
derii notionem egendi vocabulo tribuit. At ibi genetivus collocatur, ut A. P. 
15-1 siplausoris eges, Intellege: quantum vel sufficit vel expedit ad vivendum. 
Lambinus et Bentleius quantum probarunt, quorum hic non satis idoneis ra- 
tionibus ductus („eo pacto, inquit, sententia fit paulo concinnior") et exemplis 
quibusdam deceptus est. Priori enim illi argumento nihil tribuendum est et 
exempla nihil valent, quia uterque casus in usu est. Solent vero Latini in 
adiectivorum et pronominum neutris, quae ad praecedens ahquod substanti- 
vum non referuntur, nominativo uti. Itaque factum est perspicuitatis causa*). 
Elisionem tantuli eget, ubi longa vocalis cum brevi copulatur, Horatius in 
sermonibus saepius admisit, in epistohs, quarum paulo rotundiores sunt nu- 
meri, rarius. Et h. 1. in ultima dactyli syllaba posita est, ut II, 7, 53 anulo 
equestri. Cfr. Hauptius observatt. crit. p. 15 —24., Lehrs. in Jahnii Annal. 
1864. p. 180—194., J. Schultz. de prosodia satiricorum Romanorum cap. 11. 
p. 20 sqq. 

limo turhata aqua non est ea, quae e rivulo arido petitur (uti Lambino 
visum est), sed quae ab avaro ex imo fluvio hauritur. Sententia satis plana 
fit: qui tantulum desiderat, quantum naturae necessitas postulat, is nec sor- 
dide vivit nec cupiditate sua maximis se exponit periculis. Alia imagine 
poeta utitur Carm. II, 10, 19 saepius ventis agitatur ingens pinus et celsae 
graviore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes. 

V. 61. Horatius convertit se ad id genus avarorum, qui corradunt divi- 
tias, ut magni aestimentur. ,,bona nunc pro magna dictum, ut saepe En- 
nius et ahi veteres'^ Porphyrio. Carm. IV, 2, 45 tum meae, si quid loquar 

*) Propterea quantum tenuit Reisig. in schol. gr. p. 622., tantulo cominendans. 



23 



\ 



audiendum, vocis accedet hona pars; A. P. 297. Ep. I, 18, 109 hojia copia. 
De scriptoribus memoro Cic. de orat. II, 3, 14 honam partem sermonis tn 
liunc diem esse dilatam. Et comparativo utitur Verg. Aen. IX, 156 melior 
quoniam pars acta diei, quod superest cet, Rulmken. in Terent. Eun. I, 2, 43. 
cujndine falso. Acro „et notandum cupidinem genere mascuHno pro cu- 
piditate nove omnino". Jam Muretus Var. Lect. I, 4 (v. Heinsius in Ovid. Met. 
VIII, 74) id esse ex Horatii consuetudine probavit. Ep. I, 1, 34. Carm. II, 
16, 15 nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert; III, 16, 39 con- 
tracto melius parva cupidine vectigalia porrigam. Nihilominus Ritterus om- 
nibus illis locis Cupidinem, amoris antistitem, ponendum esse statuit ad Carm. 
II, 16, 15. Acro interpretatus est „falsa opinione aut inepta et inani cupidi- 
tate". Quorum cum neutrum probari posse Peerlkampius persuasum haberet, 
cupidine laudis coniecit sc. vivi et mortui laudentur propter magnas opes, ut 
Staberius Sat. II, 3, 84. At poeta non de eis viris dicit, qui ad gratificandi 
facultatem divitias exoptant, sed eos, qui divitiarum studium maiore digni- 
tate inde parta excusant, significat. Est vero illud ex censu Romanorum 
explicandum. Ovid. Fast. I, 219 in pretio pretium nunc est; dat census ho- 
nores, census amicitias: pauper uhique iacet, Juven. III, 143 Quantum quis- 
que sua nummorum servat in arca, tantum hahet et fidei. Utroque vero 
prior Lucilius (v. Jacobs. Lect. Venus. p. 383.J: 

aurum atque amhitiost specimen virtutis uhique (utrimque Lachm.), 
tantum haheas, fantum ipse sies tantique hahearis, 
et quae Phitarch. Moral. p. 526. C. affert : xeQdcuvs xal q^eidov xal tooovtov 
vo^uU oeavTov a^iov ooov av f^xt]g*). Appulei. de magia T. II. p. 144 Oud. 
tanti re vera estis, quantuin hahetis. 

quia tantisis. transgreditur ex recta oratione in pendentem, quasi dixis- 
set: nil satis esse ait. Vell. Pat. II, 103, 5 contenti simus id unum dixisse, 
quanti ille omnihus fuerit. Ita enim iamdudum emendatus est ille locus, quem 
Peerlkampius commento suo quantus corrupit. ' 

quidfacias illi. Similiter Cicero pro Caecina 11, 31 quid huic tu homini 
faciasl et Terent. Andr. 1, 116.; at idem Cicero in Sest. 13, 29 quid hoc homine 
facias; in Verr. I, 16, 42. II, 16, 40. de imper. Pompei 20, 59. Dativi pro- 
priaest significatio: in Beziehung auf einen thun; ablativi: was soll man 
machen aus einem Menschen. Tertia structura est praepositionis de Verr. V, 

*) Jacobsius comici poetae versus illos esse non videtur probasse Meinekio, nam 
is fragmentum neglexit. 



24 

40, 104 qitid de Cleojnene fiet, maxime de prodendis ac destituendis homi- 
nibiis. Cf. Madvig. gr. lat. §. 241, 5. 267. Zumpt. in Verr. p. 279. 918. 

iuheas miserum esse. Bentleius invitis codicibus, ut soloecismum scilicet 
vitaret, miseram proposuit ad hona pars hominum relatum. At constructio 
est ad sensum h. 1. facilius ferenda, quod illi dativus masculini generis, non 
feminini praecessit. Cf. Sall. Jug. 14, 15 capti ab Jugurtha pars in crucem 
acti, pars bestiis obiecti; c. 58, 2 magna pars vulnerati aut occisi. Ibi plu- 
ralis ponitur, qui multi indicantur, uti h. 1*). Singularem praebet Verg. Aen. 
VII, 624 ; pars pedes r-e parat campis, pars arduus altis pulverulentus equis 
furit ; quorum versuum de integritate recte dubitatur. Bentleii igitur nimis 
anxia fuit cautio. 

Idem vir summus distinxit: iuheas miseram esse libenter, ceteri lihenter 
quatenus id jacit. Lihenter aliquid facere idem est ac si dicas: cum vo- 
luptate facere, in ahqua re facienda se beatum sentire (Ep. I, 11, 24). De 
miseria avari hominis poeta iudicat. ergo iubeas eum in sua condicione per- 
severare, quae quam misera sit ipse non videt , ahi vident ; perseverat in ea 
ita, ut se probet ac laudet ac se beatum sentiat. Idem perspexit Peerlkam- 
pius, qui interpretatur: homo libenter miser est, qui esse vult, qui in sua 
miseria sibi pkicet^'). Quare Ekius proposuit quatenus is facit : quandoqui- 
dem idem is facit, quod fecisse memoratur Athenis quidam sordidus ac 
dives. Nihil tamen mutandum est, modo verba recte explicentur. Explicant 
vero alii, uti graece dQui', de condicione „da er sich in diesem Zustande 
gern befindet-t (v. Klotz. in Cic. Tusc. p. 417); alii, „da er das gern thut, 
was ihn zum Elend fiihrt'- ; ahi facere succedere in locum praecedentis verbi 
statuunt^^'=*j, quod omnium maxime probabile mihi videtur es^e. — quate- 
nus ex Lucretiana consuetudine assumpsit Horatius pro quoniam. Carm. III, 
24, 30 clarifs post genitis, quatenus, heu nefas, virtutem incolumem odimns. 
sublatam ex oculis quaerrmus, invidi: Sat. I, 3, 76. II, 4, 57. — qunlam Acro: 
„De Timone ait Atheniensi, qui cum odium generi humano indixisset, ipse 
tamen sua pecunia laetatus est". At ^uGCivd^QioTiov nemo veterum avaritiae 
arguit. Bomanum quendam tecte notatum opinatur Heindorf , sed quid impe- 
dimento fuerit poctae quominus Piomam collocaret pro Athenarum nomine? 



\ 



*) Peerlkarnp in Virg, Aen. Toin. II. p. o7 

**) Doederliniis memimUur in parenthesi ponit et siipplet tVi /tci7, quod dunusest. 
***} Cf. Ileusinger in Cic. Off. I, 1, H. Hand. ad Wopkens. Lect. Tull. p. 2 Goe- 
renz. in Fin. JI, 12. 



25 

Commentis Cruquianis : ,.hic quidam Fabius notatur", nihil tribuendum est, 
neque plausum feret Peerlkampii suspicio e cod. Vienn. mercator commen- 
dantis pro memoratur. 

V. 66. metaphora a theatro translata est; ibi enim principes populo 
invisi sibihs, gratiosi plausu et clamoribus excipiebantur. Cic. ad Att. II, 19 
Popidi sensus maxime theatro et spectacuUs perspectus est; ubi singula sibi- 
landi et plaudendi exempla enumerat. Sest. 5 4, 115 comitiorum et contio- 
mim significationes interdum verae sunt , nonnumquam vitiatae atque cor- 
riiptae: theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate 
nonnullorum emptos plausus exiles et raros excitare. — ei qui pendet rebus 
levissimis plausum immorfalitatem, sihilum mortem videri necesse est. Carm. 
I, 20, 3 datus in theatro cum tibi plausus. 

\. 68. Acron ,,commendandum est hoc pronuntiatione"') : graviore enim 
numero incedit versus in epici carminis modum. Tantahis, Lydiae rex, ad 
Jovis familiaritatem saepe admissus (C. I, 28, 7 conviva deorum), post insolen- 
tior factus poena afifectus est, ut in magna rerum copia inops misere crucia- 
retur fame ac siti, frustra captans aquas et poma ori imminentia. Ita enim 
Ilomerus iu Odyss. XI, 582—592., Pindarus vero, Euripides (Orest. 4), Lu- 
cretius III, 993 saxum ei impendere narrant, cuius casum seniper extime- 
scens omni animi alacritate privetur. Horatius sequitur Homerum Epod. 17, 
66 egens henignae Tantulus sernper dapis. Cicero saxuni ei impendere tra- 
dit Tusc. IV, 16, 35. Fin. I, 18, 60, idem tamen ex poeta citaverat in Tusc. 
I, 5, 10 mento summam oquam attingens enectus siti. Et ita plerique La- 
tini Homeri locum expresserunt**). 

Orationem gravem abrumpit pocta interpellans avarum quid rides? 
Quod cur ille fecisset , maxinie exercuit intcrpretes. Itidendi enim causam 
ahi quaerunt in pathetica pronuntiatioue praecedentis versus, ahi in ipsa 
TantaH condicione frustra captantis aquam et fructus, alii in inepta ista com- 
paratione, quia Tantalus ob fati necessitatem ex illa miseria solvi nequeat, 
avarus facih negotio ipse se solvere possit. Duni confugit poeta a veris ex- 
emphs (Atlicniensem quendam antea posuerat) ad fabulas de rebus post mor- 
tem futuris, admonefacit nos Ciceronis Tusc. I,. 5, ubi postquam illa portenta 
nominata sunt, c. 6 pergit auditor: adeone me delirare censes, ut ista esse 

'*) Porphyrionis verba sed venusta pronuntiatione ixprimtnda est corrupta sunt 
scribatur venustas. 

**) Singula de illa fabula collegerunt Int. Verg. Aen. VI, 602. Davis. in Cic. 
Tusc. IV, lt>. Porson. in Eurip. Orest. 5. 



26 



\ 



27 



t 






credam? yel: quis est tam excors quem ista moveaiit^i liidet ergo ineptias 
quasi aniles, non sentiens ea fabula se maxime tangi. Qui risus ut planius 
intellegeretur, emendavit Peerlkampius captas; tum avarus ipse Tantalus vo- 
catur. „Ego Tantalus? Tantalus numquam fuit. Omnia fabulae'*. In qua 
emendationo verum est nomina ex fabulis nota sic adhiberi , velut Sat. II, 3, 
133. 5, 91. At nequit in hunc locum illud trahi, quia poeta non amplius 
avarum alloquitur, sed illi, viiserum posuit. — Deinceps poeta recurrit ad 
eum: Est sane fabula, sed in te quadrat; muta nomen et miserrimam tuam 
condicionem deprehendes. Quemadmodum Tantalus bonis praesentibus uti 
non potest et in omni rerum copia esurit, sitit, eget, ita tu omnibus rebus ad 
victum necessariis abundans nihilo magis iis uteris quam si egentissimus 

esses. 

indormisy ut Epod. 5, 09 indormit unctis cuhilihus, Saepius incuhare, ut 

apud Yerg. Georg. II, 507 condit opes alius defossoque incuhat auro, Aen. 

YI.610.— Maiores difficultates praebet inhians, namdumAcron interpretatur : 

„timens, sollicitus ; quidam stupens gaudio accipiunt" , iam illo tempore di- 

versas fuisse interpretum sententias perspicitur. inhiare est cupide ap- 

petere aliquid et tamquam ore aperto captare, a beluarum hiatu ducta 

translatione, quae h. 1. Tantali imagine illustratur. Cum quarto casu dixit 

Plautus, aUi cum dativo. Quare hoc loco vel dormientis ore aperto sum- 

mam cupiditatem designari opinantur, vel devoraturum quasi saccos sibi 

fingunt avarum , ahi (uti Doederlinus) vim sententiae in participio ponen- 

tes explicant: indormiens saccis inhias aliis saccis possidendis et conge- 

rendis. Quam sententiam ut illustraret, Peerlkampius coniecit insomnis in- 

hias"') „et metuens fures et tantopere gavisus, ut contemplando satiari non 

possit"; idemque undique cum inhias iunxit: saccos congestos miratur ab 

omni parte, undique iis inhiat. In qua coniectura displicet ultima in m- 

somnis producta. Si non haerebimus in indormiendi vocabulo et incubandi 

notionem substituemus , nulla supererit difficultas. — Comparationem v. 71. 

72. instituit poeta, de qua Acron „bene , inquit, sacra in comparationem 

et picturam (scrib. picturas) introduxit; unde nihil ad quaestum adimi potest. 

nam ex una parte religio probibet, ex altera tantum ars sine fructu intuen- 

tium animosquoque illudit". De sacris cf. Sat. II, 3, 108—110; Isocrat. 

Panath. 6G dntxeoi^ai tljv Iv \eQo7g i(vay.eifiiviov. 



*) lu Yirgil. Aen. Vol. I. p. 424 idem coniecerat congestis undique saccis indor- 
mis: inhias. 



\ 



\ 



i 



V. 73 cum interrogatione legendus est, quamvis urbanitati poetae id 
convenire neget Weberus. Dicit poeta quo valeat i. e. cui commodo pecunia 
inserviat, Alii praetulerunt quid valeat, quod non pari est sententia, uti 
Heindorfiovidetur, sedplanehincaliena, quia quid nummi valeant avarus optime 
scit. Quaedeinde memorantur, ea ad necessarios vitae usus pertinent, maxime 
vi7ii sextarius, Ita Augustus apud Sueton. c. 77 quoties largissime se invi- 
taret, senos sextantes non excessit i. e. unum sextarium. quem senis haustibus 
Augustus bibit. v. Torrent. in eum locum. Vopiscus Tacit. 11 ipse fuit vitae 
parcissimae, ita ut sextarimn vini tota die numquam potaverit, saepe intra 
heminam, Sextarius igitur ea fuit vini mensura. quae modeste bibenti in ceua 
sufficeret. 

75. Quis humana sihi doleat natura negatis explicat Acron: „adde etiam 
illa, quibus negatis dolet natura hominum. dicit autem babieum usumque 
nmlieris et alia huiusmodi, quibus aut frigus aut fames repellitur'*. Quibus 
rebus Porpliyrion commodiorem mansionem adiungit. Alexis apud Plutarch. 
de audiendis poetis p.21.D. (Meinek. com. gr. III. p. 518) coniunxit t6 meiv, 
c() (payeiv, xo zfjg l^ffQodiir^g Tvy/av&iv et verecundius Menander apud Mei- 
nek. com. gr. IV. p. 56. . 

TaQyvQiov eivai ueiQcxxiov ooi q^aiveTaL 
ov Tcov avayxakov y.alf^ i)fitQav f.i6vov 
TLi.u)v TtaQaoxuv dvvaTov, aQTwv. dhpiTcov 
o^ovg. ilalov, jnei'^0 vog d^alkov Tivog. 

Caste enim concubituni' significat ') in iis, quae si negata erunt, dolorem 
nobis afterent. Superiora vero necessaria sunt. Ita Kpicurus partitus est 
cupiditates apud Cic. Ein. I, 13, 45 (cl. Tusc. V. 33, 93) unum genus earum 
povehat cupidifatuin quae essent et naturales et necessariae ; alternm quae 
naturales essent nec tamen necessariae ; iertium quae nec naturaies nec ne- 
cessariae: quae Epicuri sententia apud Diog. Laert. X. 149 servata est: 
Tcov fiev e7iLd^v(.iLcov al fdv eioL rpvOLy,aL y.al dvayxalaL. al de cpvoixal xal 
ovy avayy.alaL, al de oxne ffvoiy.aL olke dvayyalaL, dud TiaQa xevt]v do^av 
yLvofievaL. Epicurei cnim genus hoc obscenarum voluptatum optabile esse 
putant, si non obsit, prodesse nuniquam (Tusc. Y, 33, 94). Horatius suam 
sententiam professus est Sat. I, 2, 119. 4, fl3. 

noctisque diesque. Quamquam Quint. IX. 4, 24 scripsit: Est et naturalis 



=) Cf. Klotz. in Terent Andr. p. 7G. 



4* 



28 



\ 



29 



ordOf ttt viros ac feminaH, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius 
guam retrorsum, veteres tamen promiscue dixisse apparet. *) Horatius A. P. 
268 vos exemplaria graeca nocturna versate manu, versate diurna; Verg. 
Aen. VI, 127 noctes atque dies patet atra ianua Ditis. Terent, Andr. (wG 
noctesgue et dies. Neque id ad metri quandam necessitatera referendum est, 
uti Gesnero placuit in Quint. 1. 1., quia scriptores eodem ordine utuntur, ve- 
lut Cic. de orat. 1, 61, 260 in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies 
urgeaturj Brut. 99, 308; et noctes et dies Tusc. V, "25, 70; noctesqae diesque 
Fin. I, 16, 51; 7ioctes diesque Act. I. in Verr. 17, 52. Act. II. lib. V, 43, 112. 
(in orat. pro Rosc. Amer. 3, 6. dies noctesque nunc restitutum est j. Noctis 
vocabulum h. 1. recte praemittitur , quia nocturno tempore illa pericula ma- 
gis metuenda sunt. 

formidare malos fures, Comparavit Hauptius Quaest. Catull. p. 11. 
Catull. 23, 8. ui/iil timeiis, 

iion incendia, non graves ruinas, 

non furta impia^ non dolos veneni^ 

non casus alios periculorum, 

ubi Furius et parentes egeni noti incendia timent, nihil enim possident, 
quod igne consumatur; non ruinas, nam vacua domus est; non furta, quia 
nullius rei damnum facere possunt ''^). Quae graviore vocabulo impia furta 
appellavit Catullus, pro eo Horatius elegit quasi perpetuum furum epitheton 
maliy ut 1, 4, 3 et xaxovQyoi xhorreg apud Herodot. 1, 41. Perperam igitur 
distinxit Fea malos, fures, ut genus et species discernerentur***). In servis 
avarus duplex damnum facere potest; primum enim metuendum est, ne compi- 
lent i. e. pilos evellant, unde e.qnlare (Cic. de imp. Pomp. 19, 57 ad e.rpilan- 
dos socios diripiendusgue j^rovijicias) , suppilare (frequens apud Plautum), 
pilare. compilare aliquoties Cicero dixit in Verrinis, Horatius infra v. 121. 
Servorum erat convasare. Deinde eidem servi aufugiunt. 

V. 79. Equidem his bonis semper carere potius quam ea possidere vehm. 
Graeca structura adiectivum cum genetivo iunxit, ut Sat. 11, 3, 142. Carni. 
III, 30, 11 pauper aguae Daunus agrestium reynavit populoruin. SimiUter 
dives apud Sil. It. XV, 705 dices ovium. 

*) Peerlkamp. in Horat. A. P. p. 191. Madvig. in Cic. Fin p. 102. Eeisig. schol. 
grammat. p. 828 

**) Pericula a furibus imminentia descripsit Juvenal. III, 302 seqq., incendiorum 
ibid. V. 197. 

***) Nemo commemoravit inventum Lindavii (in progr. Oelsn. 184b) furmid. magos- 



V. 80. Quae deinceps proferuntur, non sunt verba avari pecuniae necessi- 
tatem demonstrantis, sed poetae, qui a contrario initium facit, ut cum ironia 
demonstret avarum omnibus invisum esse. 

condoluit tempfatum frigore corpus. febri (Ep. I, 11, 13) corpus affici- 
tur, nam temptandi vocabulum in morbis usitatum est, ut Ep. I, 6, 28. — 
condoluit non a condolendi vocabulo, quo Tertullianus et Hieronymus usi 
sunt pro ov^maoyeiv, ovvah/uv, sed a condolesco, quo utuntur Plaut. Truc. 
II, 8, 2 mihi condoluit caput; Cic. Tusc. II, 22, 52 si pes condoluit, si 
dens— ferre non possumus; -de orat. 111, 2, 6 latus ei dicenti condoluisse 
sudoremgue inultum consecutum esse audiebamus ; e.r guo cum cohorruisset, 
cum fehri domum redi.it diegue septimo lateris dolore consumptus est, 

.Ambigitur, utrum casus lecto te adfiixit an adfixit scribendum sit. 
Utrumque suos habuit patronos, ilhid inprimis Lambinum*) et nuper Doeder- 
hnum, hoc Bentleium, Gesnerum, alios. Rectius hi,nam adfiigere sequente da- 
tivo vim ct impetum in ilhdendo significat, quare casu ahquo gravissime ad- 
flicti esse possumus vel morbo et senectute adfiigi; hoc vero loco diuturnitas 
mah sigiiiiicanda erat, ut apud Senec. epist. 69 ago gratias senectuti, guod 
me lectulo adfixit. Eadem varietas Sat. 11, 279, ubi Bentleius male adfiigit 
praetuht. 

In assidua cura aegroti recte adsidendi vacabuhim ponitur de eis, qui 
medicamenta fidehter ministrant vel consoLandi causa adsunt**), ut apud 
Phn. Ep. Vll, 19 angit me Fauniae valetudo ; contraxit hanc, dum adsidet 
Helviae virgini vestali. Tacit. Agr. 45 auget maestitiam, guod adsidere 
valetudini, favere deficientem, satiari vultu complexugue non contigit. De me- 
dico adhibuit Celsus 111,4,29 et 34:.— fomenta proprie dicuntur api)hcationes 
rerum cahdarum et humidarum ad aegrotas corporis partes, deinde omnia, 
quae ad aegrotos curandos adhibentur. Cf. Celsus II, 17, 1. III, 12, 14. 
VI, 9, 3. — suscitandi vocabuhim aptissimum de iacente et in lecto decum- 
bente, qui erigitur, excitatur, recreatur, ut consistere possit et sanus fiat ***). 
— Bentleius cx codd. ahquot (in quibus sunt tres Blandin.) ac Jiatis reddat, 
quam verborum conocationem et dulciorem et elegantiorem esse ait. Videtur 



*) Lambin. ad Sat. II, 2, 79. Heins. in Ovid. Met. XII, 179. Drakeuborcb. iu 
Sil. 1, 674. IX, 631. et in Liv. IV, 19, 5. Oudeudorp. m Lucau. II, 31. 

=^*) Cf iuterpr. Ovid. Heroid. XX, 137. Cort. iu Plin. Ep. I, 22, 11. Drakeub. 
in Liv. XXV, 26, 8. Burmaun. iu Propert. p. 757. 

**^) lu riaut. Mo^stell. 372, quem locum Dueutzer. affert, de somuo dictum est. 



i 



30 

improbasse tot syllabarum in is exeuntium concursum. Sed in ea re codicum 
auctoritas plurimum valet neque quicquam tribuendum est Ritteri opinioni, 
qua is vulgatam ac reddat natis defendisse sibi videtur: „convenit, ut nati ca- 
rique propinqui non divellantur". 

V. 84. reicit poeta, quod paulo ante dissimulanter concesserat. Ne uxor 
quidem nec filius, quibus carissimus esse debebas, te salvere volunt tibique 
salutem exoptant^). Atque omnibus omnino avarus invisus est. Qua in 
comploxione descendit poeta a maiore ad minus, nam „can7«5, inquit Cic. 
Fin. A,23, 65, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum adfinitatibus, 
deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque 
amici siint. Noti iam longinquius habitant, denique accedunt pueri atque 
puellae, odio, ut fit, minime indulgentes. Similiter Sat. II, o, 130. Contra 
Ep. 1, 1, 2{j pueri senesque, II, 1, 109 pueri patresque , Carm. I, 28, 10 senes 
ac iuvenes. 

Communis illius odii causa satis aperta lit hisce : cum tu argento post 
omnia ponas. Similis tmesis Cic. Off. III, 17, 71 malitia — mala bonis po- 
nit ante, et in circum Sat. I, 6, 58. — m erend i Yoc^hulo emendi, mercandi 
significationem tribuit Arndtius *'==), ut C. IV, 12, IG. nardo vina merebere, 
quasi vero pecunia ac donis vcrum amorem nobis coniparare possimus. — 

Versuum 88 — 91. sententiam iam Acron perspexit: „At si cognatos, quos 
tibi gratuitos natura, concessit amicos, hunianitate tibi devinxeris, ita videris 
operam perdere, ut qui asino velut equo vult uti'*. Progrediendum est in loci 
vexatissimi interpretatione ab similitudine, quam de asino instituit poeta. 
Eam non recte intellexerunt, qui contulerunt cum proverbiali graecorum lo- 
cutione ovog JiQog kvqav vel ovog /.vQag , quae TiaQl jtov tciaidevTiov et de 
rebus, quae iieri non possunt, dicitur. Propterea plerique statuerunt rem, 
quae fieri non possit, eo signiticari, quod asinus currere cogatur , dum frenis 
coerceatur et impediatur: id vero umquam fieri posse negant. kt currunt 
asini, modo ne quis molestia ac labore eius disciphnae deterreatur. Ea 
cxercitatio instituitur in catnpo*''''') i. e. in campo Martio, in quo Piomani pila 



/^ 



•) In alia re graecus poeta apud Stobaeum inijv 6h ii^ (ft}.f,j (sc. ywi; uvSqu), ovvt 
oUov oite :ia»«y«; Touq f(avc»,^ ovve O-iQunniruq ovte ovolr^v fiviivaoiv iS-iXfi aojuv iqtdffiv 
— xul jov uvdqu ivxfxui. xe&vuvui w? tx^qov : quae Koen. in Gregor. Cor. p. 2o2. com- 
paravit. 

**) Similiter Keckius iu Jahnii Annal. phil. Vol. LXXXIII. p. 7G5. 

**•) Wolfius explicat: in plano, nam vertit: im Blachfeld. Assenserunt Langius 
€t Reisig., quorum ille: „quia asinus ad currendum in campo Aiartio, ubi iuventus 



\. 



\ 



31 

ludere, equitare, natare al. solebant. Carm. I, 8, 4 cur apricum cderit cam- 
pum, patiens pulveris atque solis; Sat. I, 6, 123. II, 6, 49 *). Et in communi 
illa Pomanorum palaestra etiam equis tractandis se exercebant. Pro equo, 
qui lenibus frenorum monitis obtemperat, affertur asinus , in quo tam difficilis 
est opera , ut equum facihore negotio edocendum non aequet. 

Ergo uti simiUtudo non operam frustra susceptam significat, ita eadem 
significatio abest a superioribus infelix operam perdas. Sunt enim de eo 
dicta, qui suscipit aliquid, quod operae pretium non esse videatur, qui, 
etiamsi id quod suscepit effecerit, tamen nihil eftecisse se opinetur**). „Tum 
efficacissime, inquit Nipperdeius, haec acerba irrisione ex animo avari dicun- 
tur : si cognatorum amorem retinere velis, videris tibi infelix operam perdere 
in re; quae nullo labore digna sit." In tali sententiarum conformatione at 
particula locum habet : stultissime miraris te non amari : at hic amor tibi 
tanti non est, ut eum retinere vehs. 

Verborum nullo labore sententiam recte explicavit Bentleius : quos na- 
tura sua sponte, gratuito tibi dat sine uho tuo labore. Neque tamen ad na- 
turam referenda sunt, sed ad totum comnia : nullo tuo labore , tibi non labo- 
ranti dat natura. Id enim unum patitur collocatio verborum. Nihilominus 
ohm Torrentius (quamquam is dubitanter), Dacerius, alii, atque adeo F. A. 
Wolfius tamquam certam constructionem posuerunt: si velis nullo labore re- 
tinere cognatos, quos natura tibi dat. Tales vero traiectiones non admittuntur 
nisi sententia plane perspicua , at hoc loco coacta fit et impedita oratio et 
praeterea inepta sententia : si sine ulla opera cognatos retinere velis, operani 
perdas. — retinere i. e. sibi devincire. Cic. Quint. §. 59 id egit ut amicos ob- 
servantia, rem parsimonia retineret. — 

Irrisionem quia non perspexit Bentleius et omnia serio dicta ab Horatio 
accepit, ultima pariter acpriora inepta esseputavit culpamque operae frustra 
insumi^tae in cognatos transferri, qui ad amicitiam aeque essent inutiles at- 

equitandi artem exercebat atque magna spectatorum corona aderat, nequaquam aptus 
erit, utpote quem natura ad onera potius portanda destinavit". Quasi vero de cli- 
tellariis et plostrariis et molariis, omnino de dossuariis asinis agatur. Reatini et 
Arcadici asini inagno in pretio fuerunt. Varro de re rust. II, 1, 14. 

*) Cf Bentl. in Ep. I, 6, 59. Beier. in Cic. Off. L 29, 104. Ellendt. explic. ad 
Cic. de orat. p. 204. 

**) Secutus sum Nipperdeium comment. prior. p.4— 6. et Krueger. meum in progr. 
Brunsvic. a. 1851. p. 16—22. 



i 



i 

I 



32 

que asellus ad currendum in campo frenis parens. Quare is an si scripsit 
et interrogationis signum posuit post frems*) hac sententia: an nihil facis 
a cognatis amari et omne, quod ad eos demerendos impendi debet, male lo- 
catum et perditum iri putas, quasi si asinum traderes magistro? At vir sum- 
mus cohaerentiam, quae inter hoc et superius enuntiatum intercedit , evertit. 
Altera interrogatione tollitur prior : miraris te non mirari V 

Alii alia protulerunt, quae examinare singula longum est. Heindorfius 
e coniectura Woltii ab auctore reiecta ac si, quod probaverunt Hand. Turs. I. 
p. 501. et Ekius p. 21., in qua scriptura duplex si offendit et obscuriorem 
reddit sententiam. Baxtero atqui in mentem venit, Marklando non si. Fea 
et Reisigius An sic — amicosl cui interrogationi respondeatur duobus ver- 
sibus sequentibus; in eaque sententia sic esse so, oline Mulie, ut Sat. I, 2, 
106. Carm. II, 11, U cur non suh alta vel platano vel hac pinu iacentes 
sic ternere: sed ei rationi oh^ia,t velis, pro quo exspectes pos.is. Eandem 
particu^am dein arripuit Apitzius una cum vulgata scriptura at sic. Reisigius 
olim in Coniectaneis p. 133. cum v. 86. 87. haec coniunxerat et ut si pro- 
posuerat. Audaciores fuerunt alii, veluti Groebel. (in progr. Dresd. a. 1822) 
rfiiraris — si nemo praestet — aut si, cum natos — amicos , infelix operdm 
perdas? quod in sobrii iudicii homine mirum est; non mirum est in Peerlkam- 
pio, qui maiore licentia haec novavit: 

Et si cognaios nullo retinere lahore 
iit tihi dat naticra, velis servareque amicos, 
infelix operam perdas, ut, si quis asellum 
in campo doceat parentem currere fraenis. 
miraris, cum tu argento post omnia ponas^ 
si tiemo praestet, quem non merearis, amorem^ 
vel, cum asinus ei hoc loco displiceat et in finem satirae reiciendus videatur : 

nec, si cognatos yndlo retinere lahore 
iit tihi dat natura, velis, servaris ainicos, 
miraris cet. 
Atque idem Batavus praedicavit ingenium Doederlini , qui ter huius loci 
interpretationem temptavit, primum in progr. gymn. Erlangensis a. 1830 
(Reden u. Aufs. II. p. 225) „non mea, sed cognatorum gratia avarus sum, eos 



\. 




33 

enim retinere volo amicos: qui vereor ne mihi succenseant, si hereditatis 
spem frustrari videar. At, inquit poeta, cognatos natura sine ullo tuo labore 
dat ; ii si non et ipsi natura ac sua sponte amici tibi sunt, crede mihi, ne illa 
quidem parcendi congerendique via eorum amorem tibi comparabis. Eandem 
rem tractavit in progr. a. 1853: Scherflein zum Verstandniss des Horaz p. 18, 
ubi ex nuLlo lahore aiens lahore ad retinere trahendum esse dixit. Nuper vero 
infetix seiunxit ab perdas operam et retulit ad superiora*): Si cognatos, quos 
tibi natura sine labore tuo dat, antea a te neglectos, nunc factus infelix, 
retinere velis, operam perdas. Quid quod Bothius infelix vocativum esse 
opinatus est. 

92. denique claudit expositionem rei adiecto eo, in quo omnia reliqua 
continentur. (Cf. v. 106, et Hand. Turs. II. p. 272.) 

cumque haheas plus Lambinus ex codd. restituit, pro quo Muretus olim 
quoque haheas plus probaverat. Illam scripturam tutiorem et fortasse elegan- 
tiorem dictitavit Lambin., huic maiorem signiticationem tribuit Heindorfius. 
At plane inepta est sententia: quo plus habebis, eo rainus metues pauperiem, 
qua avarus in congerendarum divitiarum studio confirmatur. Cui difficultati 
quondam occurrit J. A. Schaefer. in progr. Onold. 1820. p. 20 accipiens pro 
et ut eo plus i. e. ut tibi ditior videaris, minus metue absentiam divitiarum , nam 
omnia possidemus, si non concupiscimus, id quod illustratur Carm. III, 16, 25 
contemptae dominus splendidior rei. Idque inventum commendavit Doederlinus 
nec improbare videtur Peerlkampius. Sed codd. scriptura satis bona est, modo 
cogitando supp\ea.mus : plus quam opus est, ut senex in otium tutum recedas*''). 
Sat. II, 2, 109. Sat. I, 6, 57 plura profari; Ep. II, 2, 196 neque plura parare 
lahores. Ibi poeta plurali usus est, quem hoc loco coUocare noluit, quia singu- 
laris minus sequitur. De absoluto illo usu, ubi ipse nexus sententiarum, quid 
ubique assumendum sit, docebit, quondam Heusinger. in Cic. Off'. IIL, 32, 9 
dixit. — etjinire lahorem incipias. Peerlkamp. opinans hoc non differre a supe- 
riore sit finis atque adeo minus esse quam illud, admoneri maluit avarum, 
ut quaesitis uteretur, ac propterea coniecit et frui, avare, lahorem incipias. 
Accusativum sonus requirere ei videtur nec structura quicquam offensionis 
habet. Horatius sane uti dixit v. 37, idem frui Carm. I, 31, 17 frui paratis, 
et valido mihi', Latoe, dones. Sed labor maius quid est, quam quod prae- 



*) Bentleium sequuntur Haupt. , Linkerus, Klotz. in Jahn. Annal. phil. LXVL 
p. 127., Kolster. ibid. LXXI. p. 73. 



*; Persuasit Keckio in Jahnii Annal. 1. c. p. 766., non persuasit Kruegero, qui 
in Muetzelii Ephemer. Vol. XIV. p. 723. bene ista refutavit. 

**) Minus recte Ritter: quam ante, cum quaerendi principium fecisti. 

5 



I 






i 



t i. 



34 

cedit omnesque curas et aerumnas complectitur, uti v. 30., neque esse potest 
id, quod quis labore aquisivit. 

parto gitod avebas. Ablativi absoluti subiectum inest in relativa enun- 
tiatione. I. 6, 122. Ita apud scriptores aucUto, nvniiato, cognito al. Cf. interpret. 
Liv. 1, 41, 6. Otto in Tacit. p. 170. Kritz. in Sall. Jug. 42, 2. — ne facias pro 
nec codd. auctoritate constituit Bentl. Patiendi significatio ab hoc quoque 
loco aliena est. v. p. 24. 

In divitis avari nomine valde variatum est in codd. : l ^nidius, Vvidius, Vi- 
nidius, Numidius, Umidius, Ummidius, al. Umidius est apud Charis. p. 228. 
JVMm?6??W apud Diomed. p. 394. K. Bentleium Ummidius restituentem pleri- 
que secuti sunt. Cum Reisigio et Jahnio Apitzius Nummidius nomen fingit *) 
a numinis quos amabat iste eundcmque esse opinatur cum Avidieno Sat. II, 
2, 55. Quis fuerit iste nescitur, neque iuvat in re incerta coniectari. 

Omnem vero orationem scabram et hiulcam esse putavit Bentleius 
ac propterea scabritiem levigavit et hiantem dictionem coagmentavit conie- 
ctura: qui tam (non longa est fahula) dives**). In qua orationis confor- 
matione iam illud offensioni est, quod parenthesis ahenissimo loco interpo- 
nitur. Neque felicior fuit in oratione leviganda Peerlkamp. metuens substi- 
tuendo et inde continuanda oratione. ISihil mutandum est. si non longa est 
fahvla per se constare conceditur (ita apud Cic. Tusc. I, 47, 113 nota fahula 
est per se posita sunt) et post Uvimidivs qindam distinguitur. Praeterea 
displicuit pronomen „quasi de homine ignoto.*' Ummidium vel magnae divitiae 
vel ipsa avaritia celebrem et famosum reddidisse illis criticis credibilius 
videntur. Sed idem v. 64. Sat I, 2, 31. Fabularum ilhid antiquum est initium, 
quia, qui alteri aliquid narraturus est, non putat rem et hominem illi 
notos esse. Maxime auctoritas pronominis Diomedis et Charisii testimoniis 
stabilitur. 

Inde a verbo v. 95. dives nova incipit sententia, ut 1, 2, 1 3. Acron : „deest hic 
ita ut sit ita dives ita sordidus" et Porphyrion : .,hoc est adeo dives et ideo 
pronuntiatione adiuvandum." Sat. I, 7, 13. Abruptae vero transitionis 
exempla, ubi is, hic cogitandum est, ne apud scriptores quidem desunt. 

ut metiretur nummos. Suidasv. ftedifivnv profert proverbium "^**) ftedijimi) 



*) Sono uominum Horatium alludere ad homiuum mores ex epistolarum et sati- 
rarum locis demonstrare studuit Obbarius Philolog. VII. p. 384. 

■'*) Idem probavit Withof. II. p. 55. 

***) Leopardi Emeud. XV, 22. Salmas. de usur. p. 307. Burm. iu Petron. c. 37. 
Abram. ad Cift 1, c. Leutsch. Paroemiogr. T. II. p. 519. 



V 



-1 



l 



35 

aTio^uzQU) naQa lov TiaTQog aQyvQWv, im twv ^ieydlriv xal di^Qoav nQog- 
doxavTwvdcpilaLav exXenoph. Hellen.III, 2, 27, idem est apud paroemiogra- 
phos Arsen. XXXV, 31. Apostol. XI, 13. UsurpavitLucian. dialog. meretr. 9. 2 
To /iiiv dQyvQiov fiirjdi dQid^^t^ dyeiv avzov, dlld inedlfivot dTtOf^ie^exQri' 
fiivov jiolXovg iLiedl/iivovg. De Latinis apud Petron. c. 37. uxor Trimalcionis, 
Fortunata appellatur, quod nummos modio metitur; Cic. Philipp. II, 38, 97 
tanti acervi nu7nmorum apud istum construuntiir, ut iam ejpendantur^ non 
numerentur pecuniae, ubi Cicero ponderis quam mensurae habere rationem 
maluit. Hannibal post Cannensem victoriam potuit covg daxxvUovg /ledifi- 
voig duoiLieTQTJaai. Et modius argenti est apud luvenal. III, 220. — non um- 
quam pro numquam fortius, ut non ullus apud Vergilium: v. Zumpt. in Cic. 
Verr. p. 43. Acron inepte : „potest et nonnumquam legi, ut perraro servo melius 
vestitus fuerit.*' — servo ablativ. comparationis pro quam servum. Ep. II, 1, 
197. Nam heri erat servos et alere et vestire. Gestabant ei tunicam nec pilo 
nec calceis utebantur. 

Avarus iste ad extremum vitae diem metuebat, ne subito fame enecare- 
tur; at eum liberta, quae in domo eius erat, divisit medium i. e dissecuit vel 
diffidit in duas quasi partes, percussit eum (Verg. Aen. IX, 751), per mediam 
partem dissecuit (Kritz. in Sall. Cat. c. 61, 3), tamquam altera Clytaemnestra. 
Nam Agamemno e bello Troiano reversus ab Aegistho et uxore insidiis ex- 
ceptus et securi interfectus est. v. Juvenal. VI, 657. Eam vero appellat 
^oeta, fortissimam Tyndaridarum : quae verba grammaticos cruciarunt, quia 
masculinum Tyndaridae de femina dictum et cum adiectivo feminini generis 
coniunctum est. Nihilominus verba satis confirmata sunt Quintiliani testi- 
monio IX, 4, 65 est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis verhis hini 
pedes Gontinentur, quod etiam in carmifiihus est permoUe: nec solum uhi 
quinae syllahae nectuntur, ut in his fortissima Tyndaridarum, sed etiam uhi qua- 
ternae, ciim versus cluditur. Quare Heinsius in Ovid. Met. V, 268 id feminino 
genere accepit pro Tyridaridum, uti lampada, hehdomada, al. nominativo casu 
dicuntur, quae plebeiae formae*) ab nitidissimo poeta alienae sunt. Bentleius 
statuit masculino genere utriusque sexus liberos tam filias quam fihos com- 
prehendi, ut reges, parentes, fratres^ pueri, soceri (v. Reisig. schol. grammat. 
p. 151). Id riullam offensionem habet, ubi coniunctim nominantur Castor, 
Helena, Pollux tres Tyndaridae. Neque extendi potest ad Orestem et 



*) Cf. Scaliger. not. in Manil. p. 51. Hyginus saepe latinis terminationibus utitur, 
ut Briseida^ v. Munckeri dissert. de aetate et stylo Hygini; Dictys VI, 7 Nerevla. 



<f 



1 



36 

Electram sociam consilioi um, quia caedes mariti requiritur. Quare Clericus 
in Bibliotheque choisie III. p. 256. fort. Tyndaris. Horum quid etc. proposuit 
et patronum nanctus est olim Buherium, nuper Peerlkampium, adversarium 
Bentleium. Cuningamius coniecit Tyndarearum vel Tyndariarum'^), denique 
Withofius 11. p. 57 Tyndaris ut tmx. Est vero synesis, ut Carm. I, 37, 20 
jatale inonstrum: quae generosius perire quaerens et, quamquam ex alio 
genere, Sat. I, 9, 4 dulcissime rernm. Funkhaenel. in Annal. Darmstad. 
1844. p. 698. ei libertae nomen Tyndaridi fuisse opinatur, ac dein ibid. a. 
1846. p. 699 copiosius de structura agens masculino genere usum poetam do- 
cuit, ut fortem eius animum notaret, uti Martinus Lutherus iocans in epistolis 
scribit: „dominus meus Ketha" vel „meus Ketha", quae subtilius quam 
verius disputata sunt. Nihil vero prodest contorta ista synchysis Sanctii in 
Minerva IV. c. 11. T. II. p. 382 ed. Bauer. : liberta fortissima divisit hunc 
medium securi Tyndaridarum. 

V. 101 mi igitur. durissima ehsio longae vocahs est brevi subsequente 
ut I, 2, 30 contra alius , II, 2, 63 quali igitur, Ep. I, 2. 29 aequo 
operata. Ea forma improbata alii quidnam, alii quidve, alii quidne (Reisig. 
schol. grammat. p. 276) protulerunt, ex quibus hoc per se non reici- 
endum (Sat. I, 10, 29; II. 2, 107: 3, 295, 317), vulgatae vero minime praefe- 
rendum est. Bedeundum est ad illud Clerici commentum horum quid mi 
suades?, quod nequit consistere, quia non avarus et nepos hic ponuntur, ut 
sit: utrum horum imitari me mavis?, sed uterque prodigus fuit. Postquam 
avaritiam copiose castigavit poeta, interrogatio : suadesne ut vivam avarus? 
inepta plane et a satirae consiho aliena est. — Quare prius explicandum est 
de personis, quas memorat avarus. De priore ambigitur, nam codd. plerique 
praebent Nevius vel Naevius, Mevius vel Maevius: Maenius in uno tantum 
cod. Dresd. extat, sed iam a Glareano id propositum ac deinceps post Lambinum 
a plerisque probatum est. Commemoratur iste I, 3, 21. Epist. I, 15, 26, sed 
fuit centum annis ante et a Lucilio saepius exagitatus in proverbium abiit**) 



*) Tvvduqtduv Theocrito XVIII, 5 restituit Bergkius. 

**) Erravit Gerlach. Lucil. p. XXVI; nec probabiliter Becker. iiber die per- 
sonae Horatianae Maenius, Pantolabus u. Nomentanus in Mus. Rh. V. p. 369. et 
Heusdius stud. crit. Lucil. p. 231 et Epist. ad C. Fr. Hermannum p. 28. Lucilianas 
personas esse evincere studuerunt, ut vel Nomentauum Sat. II. 8. ficto nomine indi- 
cari opinarentur. Estre^e Prosopr. p. 555. 



\ 



37 

Ac Lucilianus ille Maenius nequit componi*) cum Nomentano, qui fuit inter 
Horatii aequales (Sat. II, 3, 175. 224.1, 8, 11 cl. U, l, 22) et in cena Nasidieni 
adest omnium deliciarum monstrator II, 8, 25. 60. Quare codd. scriptura 
JSIaevms revocanda est ea tamen cautione. ne Naevius cum Acrone et Por- 
phynone habeatur pro parco et sordido homine, qualem ne in Sat II 2 68 
quidem deprehendimus. Nomentanum sestertium septuagies libidini et eulae 
impendisse tradunt scholiastae et narrant eius coquum Damam a Sallustio 
centems milibus aeris conductum esse. - Perperam aut sie mutatum est in 
an vel ac sie. Audacius egit Peerlkampius, qui correxit horum utrum iaitur 
suades ut mvami Kaevius an sie ut Nomentanusl in qua emendatione vivere 
ahquem est vivere vitam alicuius, ut apud Juvenal. XII, 127 vivat Facuvius 
quaeso vel Nestora totum. Non displicet sane structura liontm utrum quia 
ex consuetudine Horatiana est (Sat. II. 2, 64. Ep. I, 17, 16), sed displicet 
constructio m nominativum mutata (dicendum enim erat Naevium et Nomen- 
tanum), dispUcet sententiae perturbatio. - Respondet Horatius non sine obiur- 
gatione. Dehortatus enim erat ab avaritia: huic iste opponit, num se prodige 
vivere velit. Ne plura luxuriae exempla proferat, interrogatione silentiura 
ei imponitur, hac sententia: noli pergere. cf. Nipperdeii comment. I. p. «. 
Quod non perspexerunt, qui interrogationis signum sustulerunt: ex iis vero 
qui id servarunt, Heindorfius pergere pro incipiendo et conando poni ait et' 
quasi nihil interesset, interrogatione et noto verbi usu tantum fortius haec 
etterri dixit: iahrst du so fort die Extreme zusammenzustellen? — Copulanda 
sunt verba frontihvs adversis eomponere translatione a gladiatoribus ducta, 
(ut Sat. I, 7, 20), qui adversis frontibus invicem contra se pugnant Duo 
autem sunt vitia maxime inter se pugnantia, luxuria aut avaritia. Similiter 
hpod. 1, 33. 

haud paravero 
quod aut avarus ut Chremes terra prcmatn, 
discinctus aut perdam ut nepos. 
V. 103 Tu ex eo, quod nolo aliquem avarum esse, colligis me auctorem 
esse, ut is luxonose vivat et bona sua dissipet. Erras. Nam inter haec duo 
contrana medmm est; interest temperatus et mediocris pecuniae usus. vappa 
vmum est, quod degeneravit a bonitate et natura vini, vel, ut Acron ad 12, 

*) Rcm attigit primus C. Fr. Hermannus in ephem. Gotting. a, 1843. p. 379, dein 
Nomentanum Lucihanum ab Horatiano diversum esse verbo significarit Lachmann 
in mdic. lect. aestiv. Berolin. a. 1849 p. 5. Cf. Teuflrel. Mus. Khen. T. IV p 97 






38 

12 dicit „quocl nec vinum nec acetum est." Sat. I, 5, 16. II, 3, 144. Idera 
vocabulum ad corruptos hominum mores, maxime ad prodigum denotandum 
transfertur. Testatur Plin. N. H. XIV. 20 § 125 citiumque musto quibusdam 
in locis iterum sponte fervere^ qua calamitate cum defervit sapor, vappae 
accipit nomen prohrosum etiam hominum, cum degeneravit animus. Similiter 
I, 2, 12 cum nehulone coniunctum est. nehulo (Ep, I, 2, 28.) utrum ex ne-valere 
(Taugenichts), an ex nepote, an ex nebula factum sit dubitatur. Antiqui gram- 
matici ad extremum recte inclinare videntur. Peerlkamp. discrimen hoc statuit, 
ut vappa sit simplex et ineptus, nehulo impudens et malignus, uterque autem 
prodigat bona, ac propterea aut nehuL scribendum putavit, prorsus immemor 
Sat. I. 2, 12. — PVustra difficultatem quaesiverunt in verbo Jieri, quia is 
quocum loqueretur poeta, avarus iam esset. Cui rei succurrerunt mutata 
interpunctione vel cum veto te, jieri vel cum veto, te Jieri et esse ad prius 
comma intellexerunt, uti Wolfius. Sed Jieri ad utrumque membrum referen- 
dum est. Nec fieri interdum pro esse ponitur, ut contendit Kirchnerus, nec 
fortiore remedio utendum est cum Peerlkampio: non ego avarus cum veto 
sis^fieri vappam iuheo. Generahs de avaritia sententia fertur, quae non ad 
unum illum, quem alloquitur poeta, pertinet. 

V. 105. medium illud, quod inter contraria est, Horatius exemplo decla- 
ravit, cui exphcando Acron et Porphyrion adiumenta suppeditant: „Tanais 
hbertus Maecenatis, nobihssimus spado, socer autem ViselH herniosus, ac si 
diceret: multum interest inter eunuchum et herniosum vel inter ramico- 
sum et spadosum." Et id ipsum, quo eunuchus caret et in quo hemia 
nimius tumor eft'icitur, scrotum pro socerum restitui voluit Axtius in progr. 
Crucen. a. 1860 p. 22, nani non tertio homine obscuro opus esse ait, cuius 
nomen reticeatur. At tum vitii, quo Tanais affectus erat, mentio similiter 
facienda erat. Maiora vero mohtus est Peerlkampius, cui tota haec locutio 
proverbiaHs tam ridicula et inepta videtur, ut eam excidisse Horatio inter 
gravissima praecepta ex media philosophia petita neget. Criticus igitur Ba- 
tavus Tanain pro fluminis nomine habuit, quod alterum flumen desiderat, 
quare, ut ingens intervallum indicetur, coniecit Eridanumque et Viselli voca- 
tivum esse statuit. Tali emendatione simul, si diis placet, avari nomen cogno- 
vimus, quocum poeta inde a v. 38 egit. Reisig. in schol. gramm. p. 68 recte 
Tanaim formam latinam praetuHt. 

V. 106. Certi sunt fines, intra quos rectum consistit, ultra eos aut citra 
eos fines consistere non potest rectum. Hoc vero est gr. to oQd^op, honestum, 
virtus, Stoicoium xaTOQt^io/na, perfectum officium. II, 6, 75. Ep. I. 18. 9 



39 

virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. Auct. ad Herenn. III, 2, 
3 rectum est, quod cum virtute et officio fit, 

V. 108. Redit poeta ad satirae initium et eadem fere verba, quae ibi 
coUocarat, quasi dedita opera repetit. Causas enim demonstraturus, cur 
nemo sua sorte contentus vivat, cum multis hominibus perpetuorum laborum 
causa sit avaritia, avarum tamquam exemplum huius morbi copiosius perse- 
quitur. Dum iUius morbi causam ponit avaritiam, legentibus relinquit, ut ad 
omnes homines transferant. In exitu igitur homines sorte sua non contentos 
avari similes esse docuit, ut animum eorum ex parte tamquam avari descri- 
beret et verbis ab ilKus condicione desumptis uteretur, quibus legentes faciH 
opera universo generi convenientia substituerent. Cf Nipperd. comment. I. 
p. 10. I)e expHcandis verbis iam veteres in diversas partes abiisse declarant 
schoHastae, declarat scripturae diversitas, quam praebent codices. Plerique 
asciverunt Nemone ut — se prohet, in qua sententiae conformatione admiratio- 
nem inesse dicunt. At postquam poeta in avaritiam invectus rem omnibus 
notissimam expHcavit, nullus est admirationi locus. Neque grammaticae 
leges eam structuram admittunt, quia in taH sermone accusativus cum in- 
finitivo saepius ponitur, ut in Verg. Aen. I, 37 mene incej)to desistere victam 
nec posse Italia Teucrorum avertere regem; Sat. I, 9, 72. AHam viam Wolfius 
ingressus est post lahoret v. 112 signo exclamationis posito, quae exclamatio 
neque cum antecedentibus neque cum consequentibus apte nectitur. Restat 
igitur vulgata nemo ut cet. cum antecedentibus illuc, unde ahii, redeo copu- 
landa et usque ad v. 113 continuanda. De structura dudum Wachsmuthius in 
Athenaei Vol. I. p. 305-312 et Heinrichius recte praeceperunt. Inest enim 
singularis quaedam dicendi brevitas: ut dicam neminem avarum se probare. 
Cuius usus exempla plurima praebet Cicero*), ut Legg, III, 15, 33 nain ego 
in ista sum sententia, qua te fuisse semper scio, nihil vt ftierit in sujfragiis 
voce melius; Im. 1, 5, 14 nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae 
senserit ille, tihi non vera videantur; atque Horatius idem posuit Sat. I, 3» 
115, ubi confusio rei efl^ectae et notionis iudiciique de re elFecta adest. At 
hiatum neino ut in terso poeta ferri posse negant. Nihilominus eius apud 
Horatium exempla sunt, velut interiectio o cum sequenti vocaH non coHi- 
quescit, quae eHsione plane tolleretur, ut Carm. I, 1, 2 o et praesidium, I\, 
5, 37 lounas o utinam, Sat. II, 3. 2G5 o here. Praeterea plures Horatn versus 



*) Cf. Madvig. in Cic. Fin. p. 32 Quae oHm Wachsmuthius 1. 1. p. 311 con- 
gessit, minus apta sunt. 



40 



r 



41 



hiant vel in arsi, ut h. 1. et Carm. I. 28, 24 ossibus et capiti inJmmato, ubi 
male Axtius intumulato^ et Epod. 13, 3 Threicio Aquilone. Syllaba longa in 
thesi ante vocalem servatur Ep. 5, 100 et Esquilinae alites. Eximendum 
est Carm. II, 20, 13 iam Daedaleo ocior Icaro, ubi notior facillima et accom- 
modatissima est emendatio. At recte Sat. I, 9, 38 et Carm. III. 14, 11 male 
ominatis parcite verbia*). 

Quae cum ita sint, nulla opus esse coniectura statuo. Proposuerunt vero 
critici plurimas, ut Reisigius (probante Schmid. in Ep. T. II. p. 203.) Qui? 
nemo ut avarus, wie so? in wie fernV, quod a temperata conclusionis forma 
alienum est; Graserus: Illud, unde abii redeo. Ne^no nam ut avarus cet. 
Kirchnerus: nemo umquam ut avarus: Doederlinus: nemoque ut avarus u. zu 
der Darlegung, wie wenig irgend ein Geiziger Zufriedenheit geniesst.**) 
Apitzius ut pro utpote accepit „wie es in der Natur des Geizigen liegt; sed 
idem inest in scriptura vulgata: ut nemo propterea quod avarus est, propter 
avaritiam, sibi placeat. Pauly in Quaest. Hor. p. 31 qui (i. e. cur) wmo***); 
Kitschelius: illuc unde abii redeo nunc, nemo ut avar.; Schwenkius: Nemo qui 
Jit ut avarus; Keck. in Jahn. Annal. Vol LXXXIII. p. 766 illuc — redeo. Cum 
n''mo — laboret, sic — obstat; Nipperdey I. p. \) quia nemo ac deinde indica- 
tivis restitutis probaty laudat^ (gerat retinuit), tabescit, comparat, laborat 
omnia usque ad obstat in unum enuntiatum e quia pendens coniungit. Nipper- 
deius vere peispexit orationem usque ad v. 113 continuari ac propterea 
eadem forma efferendam esse, quia similitudo quae adicitur, universae 
orationi inde a v. 107 expositae conveniat. Quod ut clarius appareat, malo 
cum Hauptio et Meinekio coniunctivum obstet restitui. 

Quod supra dovvdhojg posuit, repetivit ac potius particulis interpositis 
et suppleto quisque. In invidiae causa rem levissimam ponit, quod aliena 
capella gerat distentius uber i. e plenius, plus lactis habens, ut Ovid. Met. XIII, 
826 de ovibus, ut vix sustineant distentum cruribus uter. Est vero in proverbio 
apud Ovid. A. A. I, 349 fertilior seges est alienis semper in agris^ Vieinum- 



*) Post Lmdemannum (in Seebodii annal. phil. et paedag. a. 1828 I. p. 70) 
accurate hunc locum pertractaverunt Jeepius meus in progr. Guelpherbytano a. 
1844, Schedlerus in dissert. de locis Horatianis hiatum habentibus Vratisl. 1846 p. 
32-37, denique Luc. Muellerus de re metrica p. 304. sqq. 

**) Jahnii sententiam si qui cognoscere cupiant, adeant Annal. phil. Vol. XXI. 
p. 105. XXX. p. 102. XXXII. p. 361. 

***) Nannius Miscellan. III, 28. cur nemo ut av. coniecerat, Lindavius in progr. 
Oelsn. 1845. nemo se ut avarus — Reprohet. 



\ 



N. 



que pecus grandius uber habet. Propterea igitur avarus tabescit, ut Epist. I, 
2, 57 invidus alterius macrescit rebus opimis. 

hunc atque hunc. AP. 45. 439. Epod. 2, 31 aut trudit acris hinc et 
hinc multa cane apros in obstantis plagas; 5, 97 hinc et hinc saxis petens; 
4, 9 ora vertat huc et huc euntium liberrima indignatio. Alium igitur atque 
alium opibus superare contendit. Ac sic, ut modo de indefesso alios superandi 
labore dictum est, festinanti semper locupletior obstat. Nequit enim hoc cum 
Doederlino ad sequentia trahi: qui eodem ardore, quo auriga victoriam, divi- 
tias cupit. Et totum huncversum 113. agrammatico adiectum esse arbitratur 
Peedkampius, postquam eius transpositio post v. 116. male cessit. 

V. 114. docet exemplo circensium ludorum, quam infinitum sit avari 
studium. Auriga, qui secundo aut tertio loco currit, quadrigas, quas prae- 
teriit, non respicit, sed in eas tantum, quae antecedunt, intuetur eisque 
instat, ut assequatur et superet (utEpist. I, 2, 71). Kem illustrant Enniana in 
Annal. I, 87-90. De Vergiiianis Georg. I, 512 p. 3. dixi. 

extremos inter euntem sensu carere ait Doederlinus nisi comparationis 
particula velut, quasi addita; quivis iam praeteritus aurigae videtur similis 
ei, qui it inter extremos. Sed facili negotio poeta addere particulam potuit: 
extremos temnens velut inter euntem, quam contortam sane verborum collo- 
cationem ludens suasit Peerlkampius. Omnes omnino praeteriti extremi sunt 
ei, qui ad victoriam deportandam omnium primus evadere cupit. illum non ad 
equum pertinet, uti Heindorfio visum est (tum rectius plurali usus esset 
poeta), neque ad cwn-wm, sed ad aurigam. — temno*) Horatius posuit Sat. II, 2, 
38. et Verg. Aen. VI, 620 discite iustitiam et non temnere divos. Sapienter 
igitur avaro praecipitur, ut, si contentus esse velit, se pauperiores respiciat, 
ditiores omittat. 

Cum versibus 118 et 119 apte comparabuntur Lucretiani III, 957 
Sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, 
inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, 
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante 
quam satur ac plenus possis discedere rerum. 
cur non ut plenus vitae conviva recedis, 
aequo animoque capis securam, stulte, quieteml 
quo loco Wakefieldus motus vitae hoc loco proposuit, neque tamen cum 



ib. 938 



•) Formam tempnere Ritterus tenuit; neque Lachmannus in Lucretio neque Rib- 
beckius in Vergilio idem facere ausi sunt. 



6 



^ 



42 

tempore conmnxit, uti quondam factum est in codd. multis, sed cum satur 
hac distinctione : tempore , vitae cedat, uti conviva, satur, in qua tantum 
abest, ut suavius quid insit, ut horridius vix quicquam possit excogitari. 
Quamquam metaphoram „lebenssatt" nostrates non ignorant. At ablativus 
vita codd. et Porphyrionis auctoritate firmatur. Dicunt vero Latini cedere 
vita (Cic. Tusc. I, 15, 35), e vita (Brut. 1, 4) tamquam possessione aliqua, 
decedere tamquam de statione vel provincia, excedere vita, e et a vita. Uti 
diversorii similitudinem in vitae descriptione exornavit Cic. Cat. 23, 84, ita 
Dionis Chrysostomi extat oratio , in qua vitam cum convivio variis cibis re- 
ferto et homines cum convivis comparavit. Wyttenb. in Plut. consol. ad Ap- 
pollon. p. 120 B. Bernhardy in Cic. Brut. p. 14. 

V. 120. Exitus Heindorfio displicuit, quia similis unicuique carmini 
facile aptaretur. Sunt sane exitus simpHciores in Sat. I, 10 et II, 5: sed 
solet poeta iocari, ut I, 2. 3. 4. 7. 0. II, 3. 7 demonstrant. Et hoc 
loco urbanitatis ille lepos fere necessarius estpoetae, ut Stoicorum mo- 
lesta loquacitas a sermonibus aliena esse indicetur ). Quare Crispini no- 
tandi opportunitatem arripuit. Mira de eo narrant schoHastae, Porphy- 
rion: „Plotius Crispinus philosophiae studiosus fuit. Idem et carmina scri- 
psit, sed tam garrule, ut aretalogus diceretur;" Acron: „Philosophi cuiusdam 
loquacissimi , qui aQeialoyog dictus est. Hic Crispinus poeta fuit qui se- 
ctam stoicam versibus scripsit;'^ quae ex Horatio conficta esse Sat. I, 3, 
138, II, 7, 45, I, 4, 13 docent. Quia Horatius ipse lippus est (Sat. I. 5, 30. 
49), „impudentis et stolidi hominis esse videtur, inquit Bentleius paulo iactan- 
tius, immo communi plane sensu carentis , Crispinum ob lippitudinem deri- 
dere. Nunquam equidem crediderim adeo sui oblitum et decori inscientem 
fuisse nostrum, ut hoc faceret." Qua argumentatione criticus commotus et 
schohastarum silentio confisus, lippum coniecit**) „Tam enim hoc urbane et 
facete, inquit, de se dixerit quam de Crispino stolide et humane." Hoc sci- 
licet Maecenatem dicturum sibi fingit: Quorsum haec tum putidaV mirum ni 
hic lippus Crispini scrinia compilaverit. Probavit Bentleii coniecturam Rei- 
sig. in Coniect. p. 315, sed aliter interpretatus est: scrinia male compilare, 



*) Cf. F. A. Beck uber das Wesen der Horazisclien Satire in profrr. Giesseusi 
a. 1859. 

*•) Facilius omnia expedivisse sibi videtur Withof. II. p. 60 coniectura lippis i. e. 
lippis oculis compilare. Lambinus, Cruquius, Dan. Heinsius Crispinum IJppum fe- 
cerunt uon raaiore iure, quam quo Glandorp. in Onom. et Vossius de poet. lat. 
p. 238. Plotii Crispini nomen commenti sunt. 



y^ 



43 

quemadmodum in Sat. 3. v. 25 huius libri lippum pervidere sit male pervidere. 
Lippus enim, ait Reisigius, malus putatur fur esse. Contra eum bene Apitz. 
Coniect. p. 23 disseruit. At si lippi, inquit, nonnumquam mali fures sunt, 
inde profecto nondum efficitur, lippum significare malmn furem aut adeo malel 
]^ec ullo modo apparet, cur ipsius Crispini, neque Lucilii aut ahus auctoris 
scrinia memorata sint, si Crispinus epitheto destituitur. Huc accedit, quod 
de garrulitate , non de furacitate Horatii agitur." Et garrulitas est lipporum, 
uti apparet ex Sat. 1,7, 2, ubi cum tonsoribus garrulitate infamibus recte 
coniunguntur. Loquacem igitur Crispinum sibi Horatius hic aeque opposuit 
ac Sat. 1,4, 14. Ritterus excogitavit Crispinum scribendi studio magnaque 
librorum a se compositorum copia lippum factum esse. Tantum vero abest, 
ut Jacobsio credam (Lect. Ven. p. 30.5 seqq.) Horatium Crispini lippi men- 
tione facta suam quoque lippitudinem etsi lenius attigisse, ut id plane alie- 
num esse persuasum habeam. Quamquam Ekius p. 33. id amplexus est. 
Neque ad ingenium mentemque referendum est vocabulum sive de stupiditate 
sive de fatuitate accipitur neque ad assiduae potationis convicium. — Recte 
perspexit Reisigius orationem post iam satis est perperam puncto distingui. 
aiens et negans sententia invicem se explicant. — «crmza. Acron: „capsae, in 
quibus libri continentur." Ep. II, 1, 113. Scrinia plena habet Crispinus 
librorum a se conscriptorum. 

Horatiani moniti plane immemor Peerlkampius superiores versus addit 
infelix operam perdens, ut si quis asellum 
in campum doceat parentem currere frenis, hac sententia: 
„verbum non amplius addam, nam, si adderem, operam infehciter, male 
perderem: avarum non magis docerem rationi parere quam asinum frenis." 
De eo invento satius erit verbum non amplius addere. 



6* 



Schuliiaehrieliten von Ostern 1864 his dahin 1865. 

I. 

Lehrverfassung. 

DieUeberfiillung der Quarta machte zu Ostern 1864 eine Trennung der Klasse 
nothig, die zuniichst in der Weise ausgefiihrt wurde, dass die Unterquartaner in 
den Sprachen und in der Mathematik abgesonderten Unterricht erhielten. Michaelis 
trat auch ein Theil der Mittelquartaner hinzu. In Ermangelung eines andern Eau- 
mes musste der Musiksaal fiir diese Unterrichtszwecke benutzt werden. Dieselbe 
Raumbeschrankung hat es verhindert eine Theilung der Tertia und der Quinta vor 
zunehmen, die bei der Ueberfiillung auch dieser Klassen sehr wiinschenswerth war. 



r r 1 lu a. 

(Ordinarius Dr. Eckstein.) 

B.eligioii: Geschichte der christlichen Kirche von Constantin dem Grossen bis 
zu 8pener*s Pietismus. Lectiire des Evangeliums Johannis im Grundtexte. 2 St . 
Besprechung der jedesmaligen Sonntagstexte. 1 St. Dr. Moebius. 

Lateinisch: S.*) Lectiire von Tacit. Annal. lib. I. (3. St.) undvonHoratii Car- 
min.lib.iy.(2St.) W. CiceronisBrutusc. 1—43 undHorat.Carm.lib.1, 1— 18. 2 St. 
fiir die Correctur der Scripta (aus SeyfFeit's Materialien) und der freien Aufsiitze, 
deren in diesem Jahre vierzehn angefertigt sind iiber folgende Themata: 1) De 
periculis, ex quibus Horatius (Carm. III, 4) servatum se esse profitetur, subtilius 
quaeratur. 2) Cur Cicero (ad Attic. XIV, 21) de caede Caesaris dixit: acta illa 
res est animo virili, consilio puerili. 3) Xarratio de A. Licinio Archia poeta. 
4) Chrie iiber Cic. Tusc. II, 5, 13 : ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus 
esse nonpotest, sic sinedoctrina animus. 5) Quibus laudibus Horatius Augustum 
ornaverit explicetur. 6) „Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit." (Er- 
nesti'sche Preisarbeit). 7) Dignum laude virum Musa vetat mori, Caelo Musa beat. 
(Examenarbeit). 8) De lyricis Graecorum poctis, quos Horatius in carminibus 
commemoravit, commentatio. 9) De Arminii Cherusci vita. 10) Litterarum studia 
adversis rebus perfugium ac solatium praebere Ciceronis exemplo demonstretur. 



*) Wo Sommer- und Winter-Halbjahr geschieden sind, wird dies durch S. und 
W. bezeichnet.